Matthæum 28
12345678910111213141516171819202122232425262728
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. | 1 Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. |
2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum : | 2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum : |
3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix. | 3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix. |
4 Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. | 4 Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. |
5 Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis. | 5 Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis. |
6 Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. | 6 Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. |
7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis : ecce prædixi vobis. | 7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis : ecce prædixi vobis. |
8 Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. | 8 Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. |
9 Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. | 9 Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. |
10 Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam ; ibi me videbunt. | 10 Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam ; ibi me videbunt. |
11 Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. | 11 Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. |
12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, | 12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, |
13 dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. | 13 dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. |
14 Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. | 14 Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. |
15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem. | 15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem. |
16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus. | 16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus. |
17 Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt. | 17 Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt. |
18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra : | 18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra : |
19 euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti : | 19 euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti : |
20 docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. | 20 docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. |