Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Matthæum 28


font
VULGATALA SACRA BIBBIA
1 Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.1 Passato il sabato, al sorgere del primo giorno della settimana, venne Maria Maddalena con l'altra Maria a far visita al sepolcro.
2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum :2 Ed ecco, vi fu un gran terremoto: un angelo del Signore, infatti, sceso dal cielo, si avvicinò, rotolò la pietra e si mise a sedere su di essa.
3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix.3 Il suo aspetto era come la folgore e le sue vesti bianche come la neve.
4 Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.4 Alla sua vista le guardie rimasero sconvolte e diventarono come morte.
5 Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.5 L'angelo disse alle donne: "Non temete, voi! So che cercate Gesù crocifisso;
6 Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.6 non è qui: è risorto, come aveva detto. Orsù, osservate il luogo dove giaceva.
7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis : ecce prædixi vobis.7 E ora andate e dite ai suoi discepoli che egli è risorto dai morti e vi precede in Galilea; là lo vedrete. Ecco, ve l'ho detto".
8 Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.8 Esse subito lasciarono il sepolcro e, piene di gran timore e di grande gioia insieme, corsero a portare l'annuncio ai suoi discepoli.
9 Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.9 Ed ecco: Gesù andò loro incontro dicendo: "Rallegratevi!". Esse, avvicinatesi, abbracciarono i suoi piedi e l'adorarono.
10 Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam ; ibi me videbunt.
10 Allora disse loro Gesù: "Non temete; andate e annunziate ai miei fratelli che vadano in Galilea; là mi vedranno".
11 Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant.11 Mentre esse erano per via, alcune delle guardie, recatesi in città, riferirono ai capi dei sacerdoti tutto l'accaduto.
12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,12 Essi, radunatisi insieme agli anziani, dopo essersi consultati, diedero ai soldati una cospicua somma di denaro
13 dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.13 dicendo: "Dite che di notte sono venuti i discepoli di lui e l'hanno portato via, mentre noi dormivamo.
14 Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.14 Se la cosa dovesse giungere per caso alle orecchie del governatore, lo convinceremo noi a non darvi noia alcuna".
15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem.15 Essi, preso il denaro, fecero secondo le istruzioni che avevano ricevuto. Così questa dicerìa si è diffusa presso i Giudei fino ad oggi.
16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.
16 Gli undici discepoli se ne andarono in Galilea, sul monte, nel luogo indicato loro da Gesù.
17 Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt.17 Al vederlo lo adorarono; alcuni invece dubitarono.
18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra :18 Allora Gesù disse loro: "Ogni potere mi è stato dato in cielo e in terra.
19 euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti :19 Andate dunque, ammaestrate tutte le genti, battezzandole nel nome del Padre e del Figlio e dello Spirito Santo,
20 docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.20 insegnando loro ad osservare tutto ciò che vi ho ordinato. Ed ecco: io sono con voi tutti i giorni, sino alla fine del mondo".