Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Matthæum 28


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.1 Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venitMaria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.
2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum :2 Et ecce terrae motus factusest magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidemet sedebat super eum.
3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix.3 Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentumeius candidum sicut nix.
4 Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.4 Prae timore autem eius exterriti sunt custodes etfacti sunt velut mortui.
5 Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.5 Respondens autem angelus dixit mulieribus: “ Nolitetimere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis.
6 Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.6 Non est hic:surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat.
7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis : ecce prædixi vobis.7 Et citoeuntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos inGalilaeam; ibi eum videbitis”. Ecce dixi vobis ”.
8 Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.8 Et exeuntes cito demonumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
9 Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.9 Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “ Avete ”. Illae autem accesserunt ettenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
10 Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam ; ibi me videbunt.
10 Tunc ait illis Iesus: “ Nolitetimere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt”.
11 Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant.11 Quae cum abiissent, ecce quidam de custodia venerunt in civitatem etnuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant.
12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,12 Et congregaticum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus
13 dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.13 dicentes: “ Dicite: “Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobisdormientibus”.
14 Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.14 Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei etsecuros vos faciemus ”.
15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem.15 At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erantdocti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem.
16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.
16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constitueratillis Iesus,
17 Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt.17 et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt.
18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra :18 Etaccedens Iesus locutus est eis dicens: “ Data est mihi omnis potestas in caeloet in terra.
19 euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti :19 Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nominePatris et Filii et Spiritus Sancti,
20 docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.20 docentes eos servare omnia, quaecumquemandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationemsaeculi ”.