Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Matthæum 23


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,1 Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos
2 dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.2 dicens: “Super cathedram Moysis sederunt scribae et pharisaei.
3 Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt.3 Omnia ergo, quaecumquedixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere:dicunt enim et non faciunt.
4 Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere.4 Alligant autem onera gravia et importabilia etimponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere.
5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.5 Omnia veroopera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua etmagnificant fimbrias,
6 Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,6 amant autem primum recubitum in cenis et primascathedras in synagogis
7 et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.7 et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi.
8 Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.8 Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vosfratres estis.
9 Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in cælis est.9 Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Patervester, caelestis.
10 Nec vocemini magistri : quia magister vester unus est, Christus.10 Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est,Christus.
11 Qui major est vestrum, erit minister vester.11 Qui maior est vestrum, erit minister vester.
12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur.
12 Qui autem seexaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur.
13 Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.13 Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnumcaelorum ante homines! Vos
enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare.
14 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.14
15 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.15 Vae vobis, scribae etpharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unumproselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos!
16 Væ vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet.16 Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: “Quicumque iuraverit per templum,nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet”.
17 Stulti et cæci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ?17 Stulti etcaeci! Quid enim maius est: aurum an templum, quod sanctificat aurum?
18 Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.18 Et: “Quicumqueiuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod estsuper illud, debet”.
19 Cæci : quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum ?19 Caeci! Quid enim maius est: donum an altare, quodsanctificat donum?
20 Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.20 Qui ergo iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus,quae super illud sunt;
21 Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso :21 et, qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo,qui inhabitat in ipso;
22 et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.22 et, qui iuraverit in caelo, iurat in throno Dei et ineo, qui sedet super eum.
23 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere.23 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethumet cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiamet fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere.
24 Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.24 Duces caeci, excolantesculicem, camelum autem glutientes.
25 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia !25 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris estcalicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia!
26 Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.26 Pharisaeecaece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eiusest, mundum.
27 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia !27 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcrisdealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibusmortuorum et omni spurcitia!
28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibusiusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
29 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,29 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcraprophetarum et ornatis monumenta iustorum
30 et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum !30 et dicitis: “Si fuissemus indiebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum”!
31 itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.31 Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetasocciderunt.
32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum.32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
33 Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ ?
33 Serpentes, geniminaviperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae?
34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem :34 Ideo ecce ego mitto ad vosprophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eisflagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem,
35 ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram asanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quemoccidistis inter templum et altare.
36 Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.36 Amen dico vobis: Venient haec omnia supergenerationem istam.
37 Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ?37 Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missisunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregatpullos suos sub alas, et noluistis!
38 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.38 Ecce relinquitur vobis domus vestradeserta!
39 Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus, qui venit in nomine Domini.39 Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis:"Benedictus, qui venit in nomine Dominil" ”.