Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Numeri 4


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :1 وكلم الرب موسى وهرون قائلا
2 Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas,2 خذ عدد بني قهات من بين بني لاوي حسب عشائرهم وبيوت آبائهم
3 a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo fœderis.3 من ابن ثلاثين سنة فصاعدا الى ابن خمسين سنة كل داخل في الجند ليعمل عملا في خيمة الاجتماع.
4 Hic est cultus filiorum Caath : tabernaculum fœderis, et Sanctum sanctorum4 هذه خدمة بني قهات في خيمة الاجتماع قدس الاقداس.
5 ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii,5 يأتي هرون وبنوه عند ارتحال المحلّة وينزّلون حجاب السجف ويغطون به تابوت الشهادة
6 et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes.6 ويجعلون عليه غطاء من جلد تخس ويبسطون من فوق ثوبا كله اسمانجوني ويضعون عصيّه.
7 Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda : panes semper in ea erunt :7 وعلى مائدة الوجوه يبسطون ثوب اسمانجون ويضعون عليه الصحاف والصحون والاقداح وكاسات السكيب. ويكون الخبز الدائم عليه.
8 extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes.8 ويبسطون عليها ثوب قرمز ويغطونه بغطاء من جلد تخس ويضعون عصّيه.
9 Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quæ ad concinnandas lucernas necessaria sunt :9 وياخذون ثوب اسمانجون ويغطون منارة الضوء وسرجها وملاقطها ومنافضها وجميع آنية زيتها التي يخدمونها بها.
10 et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et inducent vectes.10 ويجعلونها وجميع آنيتها في غطاء من جلد تخس ويجعلونه على العتلة.
11 Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.11 وعلى مذبح الذهب يبسطون ثوب اسمانجون ويغطونه بغطاء من جلد تخس ويضعون عصيه.
12 Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.12 ويأخذون جميع امتعة الخدمة التي يخدمون بها في القدس ويجعلونها في ثوب اسمانجون ويغطونها بغطاء من جلد تخس ويجعلونها على العتلة.
13 Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,13 ويرفعون رماد المذبح ويبسطون عليه ثوب ارجوان
14 ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes.14 ويجعلون عليه جميع امتعته التي يخدمون عليه بها المجامر والمناشل والرفوش والمناضح كل امتعة المذبح ويبسطون عليه غطاء من جلد تخس ويضعون عصيه.
15 Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta : et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis :15 ومتى فرغ هرون وبنوه من تغطية القدس وجميع امتعة القدس عند ارتحال المحلّة ياتي بعد ذلك بنو قهات للحمل ولكن لا يمسّوا القدس لئلا يموتوا. ذلك حمل بني قهات في خيمة الاجتماع.
16 super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quæ in sanctuario sunt.16 ووكالة ألعازار بن هرون الكاهن هي زيت الضوء والبخور العطر والتقدمة الدائمة ودهن المسحة ووكالة كل المسكن وكل ما فيه بالقدس وامتعته
17 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :17 وكلم الرب موسى وهرون قائلا
18 Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum :18 لا تقرضا سبط عشائر القهاتيين من بين اللاويين.
19 sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat.19 بل افعلا لهم هذا فيعيشوا ولا يموتوا عند اقترابهم الى قدس الاقداس. يدخل هرون وبنوه ويقيمونهم كل انسان على خدمته وحمله
20 Alii nulla curiositate videant quæ sunt in sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur.20 ولا يدخلوا ليروا القدس لحظة لئلا يموتوا
21 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :21 وكلم الرب موسى قائلا
22 Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas,22 خذ عدد بني جرشون ايضا حسب بيوت آبائهم وعشائرهم
23 a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo fœderis.23 من ابن ثلاثين سنة فصاعدا الى ابن خمسين سنة تعدهم. كل الداخلين ليتجندوا اجنادا ليخدموا خدمة في خيمة الاجتماع.
24 Hoc est officium familiæ Gersonitarum,24 هذه خدمة عشائر الجرشونيين من الخدمة والحمل.
25 ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis, operimentum aliud, et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi fœderis,25 يحملون شقق المسكن وخيمة الاجتماع وغطاءها وغطاء التخس الذي عليها من فوق وسجف باب خيمة الاجتماع
26 cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quæ ad altare pertinent, funiculos, et vasa ministerii,26 واستار الدار وسجف مدخل باب الدار اللواتي حول المسكن وحول المذبح محيطة واطنابهنّ وكل امتعة خدمتهنّ. وكل ما يعمل لهنّ فهم يصنعونه
27 jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson : et scient singuli cui debeant oneri mancipari.27 حسب قول هرون وبنيه تكون جميع خدمة بني الجرشونيين من كل حملهم ومن كل خدمتهم. وتوكّلهم بحراسة كل احمالهم.
28 Hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.28 هذه خدمة عشائر بني الجرشونيين في خيمة الاجتماع وحراستهم بيد ايثامار بن هرون الكاهن
29 Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis,29 بنو مراري حسب عشائرهم وبيوت آبائهم تعدهم
30 a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum fœderis testimonii.30 من ابن ثلاثين سنة فصاعدا الى ابن خمسين سنة تعدهم كل الداخلين في الجند ليخدموا خدمة خيمة الاجتماع.
31 Hæc sunt onera eorum : portabunt tabulas tabernaculi et vectes ejus, columnas ac bases earum,31 وهذه حراسة حملهم وكل خدمتهم في خيمة الاجتماع. الواح المسكن وعوارضه واعمدته وفرضه
32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt.32 واعمدة الدار حواليها وفرضها واوتادها واطنابها مع كل امتعتها وكل خدمتها. وبالاسماء تعدون امتعة حراسة حملهم.
33 Hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in tabernaculo fœderis : eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.33 هذه خدمة عشائر بني مراري. كل خدمتهم في خيمة الاجتماع بيد ايثامار بن هرون الكاهن
34 Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum,34 فعدّ موسى وهرون ورؤساء الجماعة بني القهاتيين حسب عشائرهم وبيوت آبائهم
35 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi fœderis :35 من ابن ثلاثين سنة فصاعدا الى ابن خمسين سنة كل الداخلين في الجند للخدمة في خيمة الاجتماع.
36 et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta.36 فكان المعدودون منهم حسب عشائرهم الفين وسبع مئة وخمسين.
37 Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum fœderis : hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi.37 هؤلاء هم المعدودون من عشائر القهاتيين كل الخادمين في خيمة الاجتماع الذين عدهم موسى وهرون حسب قول الرب عن يد موسى
38 Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum,38 والمعدودون من بني جرشون حسب عشائرهم وبيوت آبائهم
39 a triginta annos et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo fœderis :39 من ابن ثلاثين سنة فصاعدا الى ابن خمسين سنة كل الداخلين في الجند للخدمة في خيمة الاجتماع
40 et inventi sunt duo millia sexcenti triginta.40 كان المعدودون منهم حسب عشائرهم وبيوت آبائهم الفين وست مئة وثلاثين.
41 Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta verbum Domini.41 هؤلاء هم المعدودون من عشائر بني جرشون كل الخادمين في خيمة الاجتماع الذين عدّهم موسى وهرون حسب قول الرب
42 Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum,42 والمعدودون من عشائر بني مراري حسب عشائرهم وبيوت آبائهم
43 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi fœderis :43 من ابن ثلاثين سنة فصاعدا الى ابن خمسين سنة كل الداخلين في الجند للخدمة في خيمة الاجتماع
44 et inventi sunt tria millia ducenti.44 كان المعدودون منهم حسب عشائرهم ثلاث آلاف ومئتين.
45 Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron juxta imperium Domini per manum Moysi.45 هؤلاء هم المعدودون من عشائر بني مراري الذين عدّهم موسى وهرون حسب قول الرب عن يد موسى
46 Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israël per cognationes et domos patrum suorum,46 جميع المعدودين اللاويين الذين عدهم موسى وهرون ورؤساء اسرائيل حسب عشائرهم وبيوت آبائهم
47 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda,47 من ابن ثلاثين سنة فصاعدا الى ابن خمسين سنة كل الداخلين ليعملوا عمل الخدمة وعمل الحمل في خيمة الاجتماع
48 fuerunt simul octo millia quingenti octoginta.48 كان المعدودون منهم ثمانية آلاف وخمس مئة وثمانين.
49 Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut præceperat ei Dominus.49 حسب قول الرب عن يد موسى عدّ كل انسان على خدمته وعلى حمله الذين عدّهم موسى كما امره الرب