Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Numeri 4


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
2 Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas,2 “ Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per familias et domos suas
3 a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo fœderis.3 a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium, qui ingrediuntur, ut stent et ministrent in tabernaculo conventus.
4 Hic est cultus filiorum Caath : tabernaculum fœderis, et Sanctum sanctorum4 Hic est cultus filiorum Caath in tabernaculo conventus: sanctum sanctorum.
5 ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii,5 Ingredientur Aaron et filii eius, quando movenda sunt castra, et deponent velum, quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii;
6 et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes.6 et operient rursum velamine pellium delphini extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes.
7 Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda : panes semper in ea erunt :7 Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea acetabula et phialas, cyathos et crateras ad liba fundenda; panes semper in ea erunt.
8 extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes.8 Extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento pellium delphini et inducent vectes.
9 Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quæ ad concinnandas lucernas necessaria sunt :9 Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt;
10 et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et inducent vectes.10 et super omnia ponent operimentum pellium delphini et ponent super feretrum.
11 Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.11 Nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum pellium delphini et inducent vectes.
12 Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.12 Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio; et extendent desuper operimentum pellium delphini ponentque super feretrum.
13 Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,13 Sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento;
14 ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes.14 ponentque super illud omnia vasa, quibus in ministerio eius utuntur, id est ignium receptacula, fuscinulas ac vatilla et pateras. Cuncta vasa altaris operient simul velamine pellium delphini et inducent vectes.
15 Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta : et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis :15 Cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath, ut portent involuta, et non tangent sanctuarium, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo conventus.
16 super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quæ in sanctuario sunt.16 Ad curam Eleazari filii Aaron sacerdotis pertinet oleum ad concinnandas lucernas et gratissimum incensum et oblatio, quae semper offertur, et oleum unctionis et quidquid ad cultum habitaculi pertinet omniumque vasorum, quae in sanctuario sunt ”.
17 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :17 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
18 Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum :18 “ Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum,
19 sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat.19 sed hoc facite eis, ut vivant et non moriantur, quando appropinquant ad sancta sanctorum: Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat.
20 Alii nulla curiositate videant quæ sunt in sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur.20 Non intrabunt ad videndum, nec puncto quidem, sanctuarium; alioquin morientur ”.
21 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :21 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
22 Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas,22 “ Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas;
23 a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo fœderis.23 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes, qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo conventus.
24 Hoc est officium familiæ Gersonitarum,24 Hoc est officium familiarum Gersonitarum,
25 ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis, operimentum aliud, et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi fœderis,25 ut portent cortinas habitaculi, tabernaculum conventus, operimentum eius et super illud velamen delphini velumque, quod pendet in introitu tabernaculi conventus,
26 cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quæ ad altare pertinent, funiculos, et vasa ministerii,26 cortinas atrii et velum in introitu atrii, quod est circa habitaculum et altare, funiculos et vasa ministerii, omnia, quae facta sunt, ut eis laborent.
27 jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson : et scient singuli cui debeant oneri mancipari.27 Iubente Aaron et filiis eius, portabunt filii Gerson, et scient singuli cui debeant oneri mancipari.
28 Hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.28 Hic est cultus familiarum Gersonitarum in tabernaculo conventus; eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
29 Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis,29 Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis
30 a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum fœderis testimonii.30 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta, omnes, qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum tabernaculi conventus.
31 Hæc sunt onera eorum : portabunt tabulas tabernaculi et vectes ejus, columnas ac bases earum,31 Haec sunt onera eorum: portabunt tabulas habitaculi et vectes eius, columnas ac bases earum,
32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt.32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis; omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt.
33 Hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in tabernaculo fœderis : eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.33 Hoc est officium familiarum Meraritarum et ministerium in tabernaculo conventus; eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis ”.
34 Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum,34 Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
35 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi fœderis :35 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum, omnes, qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi conventus;
36 et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta.36 et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta.
37 Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum fœderis : hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi.37 Hic est numerus familiarum Caath, qui ministrant in tabernaculo conventus: hos numeravit Moyses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Moysi.
38 Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum,38 Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum
39 a triginta annos et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo fœderis :39 a triginta annis et supra usque ad quinquagesimum annum, omnes, qui ingrediuntur, ut ministrent in tabernaculo conventus;
40 et inventi sunt duo millia sexcenti triginta.40 et inventi sunt secundum familias et domus patrum suorum duo milia sescenti triginta.
41 Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta verbum Domini.41 Hic est numerus Gersonitarum, omnes, qui ministrant in tabernaculo conventus, quos numeraverunt Moy ses et Aaron iuxta verbum Domini.
42 Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum,42 Numeratae sunt et familiae filiorum Merari per cognationes et domos patrum suorum
43 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi fœderis :43 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum, omnes, qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi conventus;
44 et inventi sunt tria millia ducenti.44 et inventi sunt tria milia ducenti.
45 Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron juxta imperium Domini per manum Moysi.45 Hic est numerus familiarum filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Moysi.
46 Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israël per cognationes et domos patrum suorum,46 Omnes, qui recensiti sunt de Levitis et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum
47 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda,47 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda in tabernaculo conventus,
48 fuerunt simul octo millia quingenti octoginta.48 fuerunt simul octo milia quingenti octoginta. 49 Iuxta verbum Domini per manum Moysi recensuit eos unumquemque iuxta officium et onera sua, sicut praeceperat ei Dominus.
49 Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut præceperat ei Dominus.