Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Numeri 32


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,1 ומקנה רב היה לבני ראובן ולבני גד עצום מאד ויראו את ארץ יעזר ואת ארץ גלעד והנה המקום מקום מקנה
2 venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt :2 ויבאו בני גד ובני ראובן ויאמרו אל משה ואל אלעזר הכהן ואל נשיאי העדה לאמר
3 Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,3 עטרות ודיבן ויעזר ונמרה וחשבון ואלעלה ושבם ונבו ובען
4 terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël, regio uberrima est ad pastum animalium : et nos servi tui habemus jumenta plurima,4 הארץ אשר הכה יהוה לפני עדת ישראל ארץ מקנה הוא ולעבדיך מקנה
5 precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem.5 ויאמרו אם מצאנו חן בעיניך יתן את הארץ הזאת לעבדיך לאחזה אל תעברנו את הירדן
6 Quibus respondit Moyses : Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis ?6 ויאמר משה לבני גד ולבני ראובן האחיכם יבאו למלחמה ואתם תשבו פה
7 cur subvertitis mentes filiorum Israël, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus ?7 ולמה תנואון את לב בני ישראל מעבר אל הארץ אשר נתן להם יהוה
8 Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram ?8 כה עשו אבתיכם בשלחי אתם מקדש ברנע לראות את הארץ
9 cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israël, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit.9 ויעלו עד נחל אשכול ויראו את הארץ ויניאו את לב בני ישראל לבלתי בא אל הארץ אשר נתן להם יהוה
10 Qui iratus juravit, dicens :10 ויחר אף יהוה ביום ההוא וישבע לאמר
11 Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob : et noluerunt sequi me,11 אם יראו האנשים העלים ממצרים מבן עשרים שנה ומעלה את האדמה אשר נשבעתי לאברהם ליצחק וליעקב כי לא מלאו אחרי
12 præter Caleb filium Jephone Cenezæum, et Josue filium Nun : isti impleverunt voluntatem meam.12 בלתי כלב בן יפנה הקנזי ויהושע בן נון כי מלאו אחרי יהוה
13 Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus.13 ויחר אף יהוה בישראל וינעם במדבר ארבעים שנה עד תם כל הדור העשה הרע בעיני יהוה
14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israël.14 והנה קמתם תחת אבתיכם תרבות אנשים חטאים לספות עוד על חרון אף יהוה אל ישראל
15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.15 כי תשובן מאחריו ויסף עוד להניחו במדבר ושחתם לכל העם הזה
16 At illi prope accedentes, dixerunt : Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas :16 ויגשו אליו ויאמרו גדרת צאן נבנה למקננו פה וערים לטפנו
17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prælium ante filios Israël, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias.17 ואנחנו נחלץ חשים לפני בני ישראל עד אשר אם הביאנם אל מקומם וישב טפנו בערי המבצר מפני ישבי הארץ
18 Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israël hæreditatem suam :18 לא נשוב אל בתינו עד התנחל בני ישראל איש נחלתו
19 nec quidquam quæremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga.
19 כי לא ננחל אתם מעבר לירדן והלאה כי באה נחלתנו אלינו מעבר הירדן מזרחה
20 Quibus Moyses ait : Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam :20 ויאמר אליהם משה אם תעשון את הדבר הזה אם תחלצו לפני יהוה למלחמה
21 et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,21 ועבר לכם כל חלוץ את הירדן לפני יהוה עד הורישו את איביו מפניו
22 et subjiciatur ei omnis terra : tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino.22 ונכבשה הארץ לפני יהוה ואחר תשבו והייתם נקיים מיהוה ומישראל והיתה הארץ הזאת לכם לאחזה לפני יהוה
23 Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum : et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.23 ואם לא תעשון כן הנה חטאתם ליהוה ודעו חטאתכם אשר תמצא אתכם
24 Ædificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis : et quod polliciti estis, implete.24 בנו לכם ערים לטפכם וגדרת לצנאכם והיצא מפיכם תעשו
25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen : Servi tui sumus : faciemus quod jubet dominus noster.25 ויאמר בני גד ובני ראובן אל משה לאמר עבדיך יעשו כאשר אדני מצוה
26 Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad :26 טפנו נשינו מקננו וכל בהמתנו יהיו שם בערי הגלעד
27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris.27 ועבדיך יעברו כל חלוץ צבא לפני יהוה למלחמה כאשר אדני דבר
28 Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israël, et dixit ad eos :28 ויצו להם משה את אלעזר הכהן ואת יהושע בן נון ואת ראשי אבות המטות לבני ישראל
29 Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem.29 ויאמר משה אלהם אם יעברו בני גד ובני ראובן אתכם את הירדן כל חלוץ למלחמה לפני יהוה ונכבשה הארץ לפניכם ונתתם להם את ארץ הגלעד לאחזה
30 Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca.30 ואם לא יעברו חלוצים אתכם ונאחזו בתככם בארץ כנען
31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben : Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus :31 ויענו בני גד ובני ראובן לאמר את אשר דבר יהוה אל עבדיך כן נעשה
32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem.
32 נחנו נעבר חלוצים לפני יהוה ארץ כנען ואתנו אחזת נחלתנו מעבר לירדן
33 Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.33 ויתן להם משה לבני גד ולבני ראובן ולחצי שבט מנשה בן יוסף את ממלכת סיחן מלך האמרי ואת ממלכת עוג מלך הבשן הארץ לעריה בגבלת ערי הארץ סביב
34 Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroër,34 ויבנו בני גד את דיבן ואת עטרת ואת ערער
35 et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa,35 ואת עטרת שופן ואת יעזר ויגבהה
36 et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.36 ואת בית נמרה ואת בית הרן ערי מבצר וגדרת צאן
37 Filii vero Ruben ædificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,37 ובני ראובן בנו את חשבון ואת אלעלא ואת קריתים
38 et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque : imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt.38 ואת נבו ואת בעל מעון מוסבת שם ואת שבמה ויקראו בשמת את שמות הערים אשר בנו
39 Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore ejus.39 וילכו בני מכיר בן מנשה גלעדה וילכדה ויורש את האמרי אשר בה
40 Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.40 ויתן משה את הגלעד למכיר בן מנשה וישב בה
41 Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair.41 ויאיר בן מנשה הלך וילכד את חותיהם ויקרא אתהן חות יאיר
42 Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis : vocavitque eam ex nomine suo Nobe.42 ונבח הלך וילכד את קנת ואת בנתיה ויקרא לה נבח בשמו