Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Osee 8


font
VULGATANOVA VULGATA
1 In gutture tuo sit tuba
quasi aquila super domum Domini,
pro eo quod transgressi sunt fœdus meum,
et legem meam prævaricati sunt.
1 In gutture tuo sit tuba!
Quasi aquila super domum Do mini
pro eo quod transgressi sunt foedus meum
et legem meam praevaricati sunt.
2 Me invocabunt : Deus meus,
cognovimus te Israël.
2 Me invocant: “Deus meus”;
cognovimus te, Israel.
3 Projecit Israël bonum :
inimicus persequetur eum.
3 Proiecit Israel bonum;
inimicus persequetur eum.
4 Ipsi regnaverunt, et non ex me ;
principes exstiterunt, et non cognovi :
argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola,
ut interirent.
4 Ipsi constituerunt reges, et non ex me;
principes constituerunt, et non cognovi:
argentum suum et aurum suum
fecerunt sibi idola,
ut interirent.
5 Projectus est vitulus tuus, Samaria ;
iratus est furor meus in eos.
Usquequo non poterunt emundari ?
5 Proiectus est vitulus tuus, Samaria;
iratus est furor meus in eos.
Usquequo non poterunt emundari?
6 Quia ex Israël et ipse est :
artifex fecit illum, et non est deus ;
quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.
6 Quia ex Israel et ipse est:
artifex fecit illum,
et non est Deus;
quoniam in scintillas erit
vitulus Samariae.
7 Quia ventum seminabunt,
et turbinem metent :
culmus stans non est in eo ;
germen non faciet farinam :
quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
7 Quia ventum seminabunt
et turbinem metent;
cum culmus non sit in eo,
germen non faciet farinam:
quod et si fecerit,
alieni comedent eam.
8 Devoratus est Israël ;
nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
8 Devoratus est Israel,
nunc factus est in nationibus
quasi vas immundum.
9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur,
onager solitarius sibi ;
Ephraim munera dederunt amatoribus.
9 Quia ipsi ascenderunt ad Assyriam, onager est solitarius sibi;
Ephraim autem munera dederunt amatoribus.
10 Sed et cum mercede conduxerint nationes,
nunc congregabo eos,
et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
10 Sed et cum mercede conduxerint nationes,
nunc compellam eos,
et trement paulisper sub onere regis principum.
11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ;
factæ sunt ei aræ in delictum.
11 Cum multiplicaret Ephraim altaria pro peccato,
factae sunt ei arae in peccatum.
12 Scribam ei multiplices leges meas,
quæ velut alienæ computatæ sunt.
12 Scribebam ei multiplices leges meas;
velut alienae computatae sunt.
13 Hostias offerent,
immolabunt carnes et comedent,
et Dominus non suscipiet eas :
nunc recordabitur iniquitatis eorum,
et visitabit peccata eorum :
ipsi in Ægyptum convertentur.
13 Hostias amant,
immolant carnes et comedunt;
sed Dominus non suscipiet eas.
Nunc recordabitur iniquitatis eorum
et visitabit peccata eorum:
ipsi in Aegyptum convertentur.
14 Et oblitus est Israël factoris sui,
et ædificavit delubra ;
et Judas multiplicavit urbes munitas ;
et mittam ignem in civitates ejus,
et devorabit ædes illius.
14 Et oblitus est Israel factoris sui
et aedificavit delubra;
et Iudas multiplicavit urbes munitas.
Et mittam ignem in civitates eius,
et devorabit aedes illius.