Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ezechielis 39


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : Hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego super te, Gog,
principem capitis Mosoch et Thubal.
1 Tu autem, fili hominis, va ticinare adversum Gog et dices: Haec dicitDominus Deus: Ecce ego super te, Gog, principem summum Mosoch e Thubal;
2 Et circumagam te, et educam te,
et ascendere te faciam de lateribus aquilonis,
et adducam te super montes Israël.
2 etcircumagam te et seducam te et ascendere faciam de extremo aquilone et adducamte super montes Israel.
3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua,
et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.
3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua etsagittas tuas de manu dextera tua deiciam.
4 Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua,
et populi tui qui sunt tecum :
feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ
dedi te ad devorandum.
4 Super montes Israel cades, tu etomnia agmina tua et populi, qui sunt tecum; feris avibus, omni volatili etbestiis terrae dedi te devorandum:
5 Super faciem agri cades,
quia ego locutus sum,
ait Dominus Deus.
5 super faciem agri cades, quia ego locutussum, ait Dominus Deus.
6 Et immittam ignem in Magog,
et in his qui habitant in insulis confidenter :
et scient quia ego Dominus.
6 Et emittam ignem in Magog et in his, qui habitant ininsulis confidenter, et scient quia ego Dominus.
7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël,
et non polluam nomen sanctum meum amplius :
et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.
7 Et nomen sanctum meum notumfaciam in medio populi mei Israel et non polluam nomen sanctum meum amplius, etscient gentes quia ego Dominus, sanctus in Israel.
8 Ecce venit, et factum est,
ait Dominus Deus :
hæc est dies de qua locutus sum.
8 Ecce venit et fit, aitDominus Deus; haec est dies, de qua locutus sum.
9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israël,
et succendent et comburent arma,
clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos :
et succendent ea igni septem annis.
9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israel et succendent et comburentarma, clipeum et scutum, arcum et sagittas et baculos, manus et contos, etsuccendent ea igne septem annis.
10 Et non portabunt ligna de regionibus,
neque succident de saltibus :
quoniam arma succendent igni,
et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant,
et diripient vastatores suos,
ait Dominus Deus.
10 Et non portabunt ligna de campis nequesuccident de saltibus, quoniam arma succendent igne et depraedabuntur eos,quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.
11 Et erit in die illa :
dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël,
vallem viatorum ad orientem maris,
quæ obstupescere faciet prætereuntes :
et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus,
et vocabitur vallis multitudinis Gog.
11 Et erit, in die illa dabo Gog locum nominatum sepulcrum in Israel, vallemviatorum ad orientem maris, quae oppilat viam praetereuntibus; et sepelient ibiGog et omnem multitudinem eius, et vocabitur vallis Multitudinis Gog.
12 Et sepelient eos domus Israël,
ut mundent terram septem mensibus.
12 Etsepelient eos domus Israel, ut mundent terram septem mensibus;
13 Sepeliet autem eum omnis populus terræ :
et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum,
ait Dominus Deus.
13 sepeliet autemeum omnis populus terrae, et erit eis nominata dies, in qua glorificatus sum,ait Dominus Deus.
14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram,
qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ,
ut emundent eam :
post menses autem septem quærere incipient.
14 Et viros iugiter constituent lustrantes terram, quisepeliant eos, qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam; post mensesautem septem quaerere incipient
15 Et circuibunt peragrantes terram :
cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum,
donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.
15 et circuibunt peragrantes terram; cumqueviderint os hominis, statuent iuxta illud titulum, donec sepeliant illudpollinctores in valle Multitudinis Gog.
16 Nomen autem civitatis Amona :
et mundabunt terram.
16 Nomen quoque civitatis Amona, etmundabunt terram.
17 Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus :
Dic omni volucri, et universis avibus,
cunctisque bestiis agri :
Convenite, properate,
concurrite undique ad victimam meam
quam ego immolo vobis,
victimam grandem super montes Israël,
ut comedatis carnem,
et bibatis sanguinem.
17 Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus, dic volucri, universis avibuscunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimammeam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatiscarnes et bibatis sanguinem.
18 Carnes fortium comedetis,
et sanguinem principum terræ bibetis :
arietum, et agnorum, et hircorum,
taurorumque et altilium, et pinguium omnium.
18 Carnes fortium comedetis et sanguinem principumterrae bibetis: arietes, agni et hirci taurique saginati de Basan sunt omnes;
19 Et comedetis adipem in saturitatem,
et bibetis sanguinem in ebrietatem,
de victima quam ego immolabo vobis :
19 et comedetis adipem in saturitatem et bibetis sanguinem in ebrietatem devictima, quam ego immolabo vobis.
20 et saturabimini super mensam meam
de equo, et equite forti,
et de universis viris bellatoribus,
ait Dominus Deus.
20 Et saturabimini super mensam meam de equoet de iugali currus, de forti et de universis viris bellatoribus, ait DominusDeus.
21 Et ponam gloriam meam in gentibus :
et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim,
et manum meam quam posuerim super eos.
21 Et ponam gloriam meam in gentibus, et videbunt omnes gentes iudicium meum,quod fecerim, et manum meam, quam posuerim super eos;
22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum,
a die illa et deinceps.
22 et scient domus Israelquia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps,
23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël,
eo quod dereliquerint me,
et absconderim faciem meam ab eis,
et tradiderim eos in manus hostium,
et ceciderint in gladio universi.
23 et scient gentes quoniamin iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod reliquerint me, et absconderimfaciem meam ab eis et tradiderim eos in manus hostium suorum, et ceciderint ingladio universi.
24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis,
et abscondi faciem meam ab illis.
24 Iuxta immunditiam eorum et scelera eorum feci eis etabscondi faciem meam ab illis.
25 Propterea hæc dicit Dominus Deus :
Nunc reducam captivitatem Jacob,
et miserebor omnis domus Israël,
et assumam zelum pro nomine sancto meo.
25 Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc restituam Iacob et miserebor omnisdomus Israel et assumam zelum pro nomine sancto meo.
26 Et portabunt confusionem suam,
et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me,
cum habitaverint in terra sua confidenter,
neminem formidantes :
26 Et portabunt confusionemsuam et omnem praevaricationem, quam praevaricati sunt in me, cum habitaverintin terra sua confidenter; et nemo erit qui exterreat.
27 et reduxero eos de populis,
et congregavero de terris inimicorum suorum,
et sanctificatus fuero in eis,
in oculis gentium plurimarum.
27 Et reduxero eos depopulis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero ineis in oculis gentium plurimarum,
28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum,
eo quod transtulerim eos in nationes,
et congregaverim eos super terram suam,
et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.
28 et scient quia ego Dominus Deus eorum, eoquod transtulerim eos in nationes et congregaverim eos super terram suam et nondereliquerim quemquam ex eis ibi.
29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis,
eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël,
ait Dominus Deus.
29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis,eo quod effuderim spiritum meum super domum Israel ”, ait Dominus Deus.