Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ezechielis 36


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices : Montes Israël, audite verbum Domini.
1 ואתה בן אדם הנבא אל הרי ישראל ואמרת הרי ישראל שמעו דבר יהוה
2 Hæc dicit Dominus Deus :
Eo quod dixerit inimicus de vobis : Euge,
altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis :
2 כה אמר אדני יהוה יען אמר האויב עליכם האח ובמות עולם למורשה היתה לנו
3 propterea vaticinare, et dic :
Hæc dicit Dominus Deus :
Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum,
et facti in hæreditatem reliquis gentibus,
et ascendistis super labium linguæ et opprobrium populi,
3 לכן הנבא ואמרת כה אמר אדני יהוה יען ביען שמות ושאף אתכם מסביב להיותכם מורשה לשארית הגוים ותעלו על שפת לשון ודבת עם
4 propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei.
Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus,
torrentibus, vallibusque et desertis,
parietinis et urbibus derelictis,
quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum.
4 לכן הרי ישראל שמעו דבר אדני יהוה כה אמר אדני יהוה להרים ולגבעות לאפיקים ולגאיות ולחרבות השממות ולערים הנעזבות אשר היו לבז וללעג לשארית הגוים אשר מסביב
5 Propterea hæc dicit Dominus Deus :
Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus,
et de Idumæa universa,
quæ dederunt terram meam sibi in hæreditatem cum gaudio,
et toto corde et ex animo,
et ejecerunt eam ut vastarent :
5 לכן כה אמר אדני יהוה אם לא באש קנאתי דברתי על שארית הגוים ועל אדום כלא אשר נתנו את ארצי להם למורשה בשמחת כל לבב בשאט נפש למען מגרשה לבז
6 idcirco vaticinare super humum Israël,
et dices montibus et collibus, jugis et vallibus :
Hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum,
eo quod confusionem gentium sustinueritis.
6 לכן הנבא על אדמת ישראל ואמרת להרים ולגבעות לאפיקים ולגאיות כה אמר אדני יהוה הנני בקנאתי ובחמתי דברתי יען כלמת גוים נשאתם
7 Idcirco hæc dicit Dominus Deus :
Ego levavi manum meam,
ut gentes quæ in circuitu vestro sunt,
ipsæ confusionem suam portent.
7 לכן כה אמר אדני יהוה אני נשאתי את ידי אם לא הגוים אשר לכם מסביב המה כלמתם ישאו
8 Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis,
et fructum vestrum afferatis populo meo Israël :
prope enim est ut veniat.
8 ואתם הרי ישראל ענפכם תתנו ופריכם תשאו לעמי ישראל כי קרבו לבוא
9 Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos :
et arabimini, et accipietis sementem.
9 כי הנני אליכם ופניתי אליכם ונעבדתם ונזרעתם
10 Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël :
et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.
10 והרביתי עליכם אדם כל בית ישראל כלה ונשבו הערים והחרבות תבנינה
11 Et replebo vos hominibus et jumentis,
et multiplicabuntur, et crescent :
et habitare vos faciam sicut a principio,
bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio :
et scietis quia ego Dominus.
11 והרביתי עליכם אדם ובהמה ורבו ופרו והושבתי אתכם כקדמותיכם והיטבתי מראשתיכם וידעתם כי אני יהוה
12 Et adducam super vos homines, populum meum Israël,
et hæreditate possidebunt te :
et eris eis in hæreditatem,
et non addes ultra ut absque eis sis.
12 והולכתי עליכם אדם את עמי ישראל וירשוך והיית להם לנחלה ולא תוסף עוד לשכלם
13 Hæc dicit Dominus Deus :
Pro eo quod dicunt de vobis :
Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam :
13 כה אמר אדני יהוה יען אמרים לכם אכלת אדם אתי ומשכלת גויך היית
14 propterea homines non comedes amplius,
et gentem tuam non necabis ultra,
ait Dominus Deus.
14 לכן אדם לא תאכלי עוד וגויך לא תכשלי עוד נאם אדני יהוה
15 Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium,
et opprobrium populorum nequaquam portabis :
et gentem tuam non amittes amplius,
ait Dominus Deus.
15 ולא אשמיע אליך עוד כלמת הגוים וחרפת עמים לא תשאי עוד וגויך לא תכשלי עוד נאם אדני יהוה
16 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :16 ויהי דבר יהוה אלי לאמר
17 Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua,
et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis :
juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me.
17 בן אדם בית ישראל ישבים על אדמתם ויטמאו אותה בדרכם ובעלילותם כטמאת הנדה היתה דרכם לפני
18 Et effudi indignationem meam super eos
pro sanguine quem fuderunt super terram,
et in idolis suis polluerunt eam.
18 ואשפך חמתי עליהם על הדם אשר שפכו על הארץ ובגלוליהם טמאוה
19 Et dispersi eos in gentes,
et ventilati sunt in terras :
juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.
19 ואפיץ אתם בגוים ויזרו בארצות כדרכם וכעלילותם שפטתים
20 Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt :
et polluerunt nomen sanctum meum,
cum diceretur de eis : Populus Domini iste est,
et de terra ejus egressi sunt.
20 ויבוא אל הגוים אשר באו שם ויחללו את שם קדשי באמר להם עם יהוה אלה ומארצו יצאו
21 Et peperci nomini sancto meo,
quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.
21 ואחמל על שם קדשי אשר חללוהו בית ישראל בגוים אשר באו שמה
22 Idcirco dices domui Israël :
Hæc dicit Dominus Deus :
Non propter vos ego faciam, domus Israël,
sed propter nomen sanctum meum,
quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.
22 לכן אמר לבית ישראל כה אמר אדני יהוה לא למענכם אני עשה בית ישראל כי אם לשם קדשי אשר חללתם בגוים אשר באתם שם
23 Et sanctificabo nomen meum magnum
quod pollutum est inter gentes,
quod polluistis in medio earum :
ut sciant gentes quia ego Dominus,
ait Dominus exercituum,
cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.
23 וקדשתי את שמי הגדול המחלל בגוים אשר חללתם בתוכם וידעו הגוים כי אני יהוה נאם אדני יהוה בהקדשי בכם לעיניהם
24 Tollam quippe vos de gentibus,
et congregabo vos de universis terris,
et adducam vos in terram vestram.
24 ולקחתי אתכם מן הגוים וקבצתי אתכם מכל הארצות והבאתי אתכם אל אדמתכם
25 Et effundam super vos aquam mundam,
et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris,
et ab universis idolis vestris mundabo vos.
25 וזרקתי עליכם מים טהורים וטהרתם מכל טמאותיכם ומכל גלוליכם אטהר אתכם
26 Et dabo vobis cor novum,
et spiritum novum ponam in medio vestri :
et auferam cor lapideum de carne vestra,
et dabo vobis cor carneum.
26 ונתתי לכם לב חדש ורוח חדשה אתן בקרבכם והסרתי את לב האבן מבשרכם ונתתי לכם לב בשר
27 Et spiritum meum ponam in medio vestri :
et faciam ut in præceptis meis ambuletis,
et judicia mea custodiatis et operemini.
27 ואת רוחי אתן בקרבכם ועשיתי את אשר בחקי תלכו ומשפטי תשמרו ועשיתם
28 Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris :
et eritis mihi in populum,
et ego ero vobis in Deum.
28 וישבתם בארץ אשר נתתי לאבתיכם והייתם לי לעם ואנכי אהיה לכם לאלהים
29 Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris :
et vocabo frumentum et multiplicabo illud,
et non imponam vobis famem.
29 והושעתי אתכם מכל טמאותיכם וקראתי אל הדגן והרביתי אתו ולא אתן עליכם רעב
30 Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri,
ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.
30 והרביתי את פרי העץ ותנובת השדה למען אשר לא תקחו עוד חרפת רעב בגוים
31 Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum,
studiorumque non bonorum :
et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra.
31 וזכרתם את דרכיכם הרעים ומעלליכם אשר לא טובים ונקטתם בפניכם על עונתיכם ועל תועבתיכם
32 Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis :
confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël.
32 לא למענכם אני עשה נאם אדני יהוה יודע לכם בושו והכלמו מדרכיכם בית ישראל
33 Hæc dicit Dominus Deus :
In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris,
et inhabitari fecero urbes,
et instauravero ruinosa,
33 כה אמר אדני יהוה ביום טהרי אתכם מכל עונותיכם והושבתי את הערים ונבנו החרבות
34 et terra deserta fuerit exculta,
quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,
34 והארץ הנשמה תעבד תחת אשר היתה שממה לעיני כל עובר
35 dicent : Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis :
et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt.
35 ואמרו הארץ הלזו הנשמה היתה כגן עדן והערים החרבות והנשמות והנהרסות בצורות ישבו
36 Et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro,
quia ego Dominus ædificavi dissipata, plantavique inculta :
ego Dominus locutus sim, et fecerim.
36 וידעו הגוים אשר ישארו סביבותיכם כי אני יהוה בניתי הנהרסות נטעתי הנשמה אני יהוה דברתי ועשיתי
37 Hæc dicit Dominus Deus :
Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis :
multiplicabo eos sicut gregem hominum,
37 כה אמר אדני יהוה עוד זאת אדרש לבית ישראל לעשות להם ארבה אתם כצאן אדם
38 ut gregem sanctum,
ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus :
sic erunt civitates desertæ, plenæ gregibus hominum :
et scient quia ego Dominus.
38 כצאן קדשים כצאן ירושלם במועדיה כן תהיינה הערים החרבות מלאות צאן אדם וידעו כי אני יהוה