Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ezechielis 35


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi :2 “ Fili hominis, pone faciemtuam adversum montem Seir et propheta de eo et dices illi:
3 Hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego ad te, mons Seir :
et extendam manum meam super te,
et dabo te desolatum atque desertum.
3 Haec dicit DominusDeus:
Ecce ego ad te, mons Seir;
et extendam manum meam super te
et dabo te desolatum atque desertum.
4 Urbes tuas demoliar,
et tu desertus eris :
et scies quia ego Dominus.
4 Urbes tuas demoliar,
et tu desertus eris
et scies quia ego Dominus.
5 Eo quod fueris inimicus sempiternus,
et concluseris filios Israël in manus gladii
in tempore afflictionis eorum,
in tempore iniquitatis extremæ :
5 Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israel in manusgladii in tempore afflictionis eorum, in tempore poenae extremae;
6 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,
quoniam sanguini tradam te,
et sanguis te persequetur :
et cum sanguinem oderis,
sanguis persequetur te.
6 propterea,vivo ego, dicit Dominus Deus, sanguini tradam te, et sanguis te persequetur et,cum sanguinem non oderis, sanguis persequetur te.
7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum,
et auferam de eo euntem et redeuntem.
7 Et dabo montem Seirdesolatum atque desertum et auferam de eo euntem et redeuntem
8 Et implebo montes ejus occisorum suorum :
in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus,
interfecti gladio cadent.
8 et implebomontes eius occisorum suorum, in collibus tuis et in vallibus tuis, atque inomnibus torrentibus tuis interfecti gladio cadent.
9 In solitudines sempiternas tradam te,
et civitates tuæ non habitabuntur :
et scietis quia ego Dominus Deus.
9 In solitudines sempiternastradam te, et civitates tuae non habitabuntur, et scietis quoniam ego Dominus.
10 Eo quod dixeris : Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt,
et hæreditate possidebo eas,
cum Dominus esset ibi :
10 Eo quod dixeris: “Duae gentes et duae terrae meae erunt, et hereditatepossidebo eas!”, cum Dominus esset ibi;
11 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,
quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum,
quem fecisti odio habens eos :
et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
11 propterea, vivo ego, dicit DominusDeus, faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habenseos, et notus efficiar in eis, cum te iudicavero.
12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua
quæ locutus es de montibus Israël, dicens :
Deserti nobis ad devorandum dati sunt.
12 Et scies quia ego Dominusaudivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel dicens: “Desertinobis ad devorandum dati sunt!”.
13 Et insurrexistis super me ore vestro,
et derogastis adversum me verba vestra :
ego audivi.
13 Et insurrexistis super me ore vestro etvociferati estis vobis adversum me verba vestra; ego audivi.
14 Hæc dicit Dominus Deus :
Lætante universa terra,
in solitudinem te redigam :
14 Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam;
15 sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël
eo quod fuerit dissipata,
sic faciam tibi :
dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis :
et scient quia ego Dominus.
15 sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata,sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quiaego Dominus.