Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ezechielis 34


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens:
2 Fili hominis, propheta de pastoribus Israël : propheta, et dices pastoribus : Hæc dicit Dominus Deus :
Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos !
nonne greges a pastoribus pascuntur ?
2 “ Fili ho minis, prophetade pastoribus Israel, propheta et dices pastoribus: Haec dicit Dominus Deus: Vaepastoribus Israel, qui pascebant semetipsos! Nonne greges pascuntur apastoribus?
3 Lac comedebatis,
et lanis operiebamini,
et quod crassum erat occidebatis :
gregem autem meum non pascebatis.
3 Lac comedebatis et lana operiebamini et, quod crassum erat,occidebatis, gregem autem non pascebatis;
4 Quod infirmum fuit non consolidastis,
et quod ægrotum non sanastis :
quod confractum est non alligastis,
et quod abjectum est non reduxistis,
et quod perierat non quæsistis :
sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.
4 quod infirmum fuit, nonconsolidastis et, quod aegrotum, non sanastis; quod fractum est, non alligastiset, quod eiectum est, non reduxistis et, quod perierat, non quaesistis et superforte imperabatis cum violentia.
5 Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor :
et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri,
et dispersæ sunt.
5 Et dispersae sunt oves meae, eo quod nonesset pastor; et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri et dispersaesunt.
6 Erraverunt greges mei in cunctis montibus,
et in universo colle excelso :
et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei,
et non erat qui requireret :
non erat, inquam, qui requireret.
6 Erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso,et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei; et non erat quirequireret, non erat qui requireret.
7 Propterea, pastores, audite verbum Domini.
7 Propterea, pastores, audite verbum Domini:
8 Vivo ego, dicit Dominus Deus,
quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam,
et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri,
eo quod non esset pastor :
neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum,
sed pascebant pastores semetipsos,
et greges meos non pascebant :
8 Vivo ego, dicit Dominus Deus, proeo quod factus est grex meus in rapinam et oves meae in devorationem omniumbestiarum agri, eo quod non esset pastor, neque enim quaesierunt pastores meigregem meum, sed pascebant pastores semetipsos et gregem meum non pascebant,
9 propterea, pastores, audite verbum Domini.
9 propterea, pastores, audite verbum Domini.
10 Hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego ipse super pastores :
requiram gregem meum de manu eorum,
et cessare faciam eos,
ut ultra non pascant gregem,
nec pascant amplius pastores semetipsos :
et liberabo gregem meum de ore eorum,
et non erit ultra eis in escam.
10 Haec dicit Dominus Deus: Ecce egoipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam, utultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semetipsos; et liberabogregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.
11 Quia hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego ipse requiram oves meas,
et visitabo eas.
11 Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas et visitaboeas.
12 Sicut visitat pastor gregem suum,
in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum,
sic visitabo oves meas,
et liberabo eas de omnibus locis
in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis.
12 Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio oviumsuarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis, inquibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis.
13 Et educam eas de populis,
et congregabo eas de terris,
et inducam eas in terram suam,
et pascam eas in montibus Israël,
in rivis, et in cunctis sedibus terræ.
13 Et educam eas de populiset congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas inmontibus Israel, in rivis et in cunctis sedibus terrae.
14 In pascuis uberrimis pascam eas,
et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum :
ibi requiescent in herbis virentibus,
et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.
14 In pascuis uberrimispascam eas, et in montibus excelsis Israel erunt pascua earum; ibi requiescentin herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel.
15 Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam,
dicit Dominus Deus.
15 Ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.
16 Quod perierat requiram,
et quod abjectum erat reducam,
et quod confractum fuerat alligabo,
et quod infirmum fuerat consolidabo,
et quod pingue et forte custodiam :
et pascam illas in judicio.
16 Quodperierat, requiram et, quod eiectum erat, reducam et, quod confractum fuerat,alligabo et, quod infirmum erat, consolidabo et, quod pingue et forte, custodiamet pascam illas in iudicio.
17 Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego judico inter pecus et pecus,
arietum et hircorum.
17 Vos autem, grex meus, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego iudico inter pecus etpecus, inter arietes et hircos.
18 Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ?
insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris :
et cum purissimam aquam biberetis,
reliquam pedibus vestris turbabatis :
18 Nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci?Insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et, cumpurissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis;
19 et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur :
et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.
19 et oves meaehis, quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur et, quae pedes vestriturbaverant, haec bibebant.
20 Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos :
Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :
20 Propterea haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego ipse iudico inter pecuspingue et macilentum;
21 pro eo quod lateribus et humeris impingebatis,
et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora,
donec dispergerentur foras,
21 pro eo quod lateribus et umeris impingebatis etcornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,
22 salvabo gregem meum,
et non erit ultra in rapinam,
et judicabo inter pecus et pecus.
22 salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et iudicabo inter pecus etpecus.
23 Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas,
servum meum David :
ipse pascet eas,
et ipse erit eis in pastorem.
23 Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meumDavid; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem.
24 Ego autem Dominus ero eis in Deum,
et servus meus David princeps in medio eorum :
ego Dominus locutus sum.
24 Ego autem Dominus eroeis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum. Ego Dominus locutussum.
25 Et faciam cum eis pactum pacis,
et cessare faciam bestias pessimas de terra :
et qui habitant in deserto,
securi dormient in saltibus.
25 Et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias pessimas deterra, et habitabunt in deserto securi et dormient in saltibus;
26 Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem,
et deducam imbrem in tempore suo :
pluviæ benedictionis erunt.
26 et ponam eoset, quae sunt in circuitu collis mei, benedictionem et deducam imbrem in temporesuo: pluviae benedictionis erunt.
27 Et dabit lignum agri fructum suum,
et terra dabit germen suum,
et erunt in terra sua absque timore :
et scient quia ego Dominus,
cum contrivero catenas jugi eorum,
et eruero eos de manu imperantium sibi.
27 Et dabit lignum agri fructum suum, et terradabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore et scient quia egoDominus, cum contrivero vectes iugi eorum et eruero eos de manu imperantiumsibi.
28 Et non erunt ultra in rapinam in gentibus,
neque bestiæ terræ devorabunt eos :
sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.
28 Et non erunt ultra in rapinam gentibus, neque bestiae terrae devorabunteos, sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.
29 Et suscitabo eis germen nominatum,
et non erunt ultra imminuti fame in terra,
neque portabunt ultra opprobrium gentium.
29 Et suscitabo eis germennominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra neque portabunt ultraopprobrium gentium;
30 Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis,
et ipsi populus meus domus Israël,
ait Dominus Deus.
30 et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsipopulus meus domus Israel, ait Dominus Deus.
31 Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ,
homines estis :
et ego Dominus Deus vester,
dicit Dominus Deus.
31 Vos autem grex meus, grexpascuae meae vos, et ego Dominus Deus vester ”, dicit Dominus Deus.