Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ezechielis 23


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
2 Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt :
2 “ Fili hominis, duaemulieres filiae matris unius fuerunt
3 et fornicatæ sunt in Ægypto,
in adolescentia sua fornicatæ sunt :
ibi subacta sunt ubera earum,
et fractæ sunt mammæ pubertatis earum.
3 et fornicatae sunt in Aegypto, inadulescentia sua fornicatae sunt; ibi subacta sunt ubera earum, et tactae suntmammae virginitatis earum.
4 Nomina autem earum,
Oolla major, et Ooliba soror ejus minor :
et habui eas, et pepererunt filios et filias.
Porro earum nomina,
Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.
4 Nomina autem earum Oolla maior et Ooliba sororeius; et habui eas, et pepererunt filios et filias: porro earum nomina SamariaOolla et Ierusalem Ooliba.
5 Fornicata est igitur super me Oolla,
et insanivit in amatores suos,
in Assyrios propinquantes,
5 Fornicata est igitur Oolla discedens a me; etinsanivit in amatores suos, in Assyrios: bellatores
6 vestitos hyacintho,
principes et magistratus,
juvenes cupidinis,
universos equites, ascensores equorum.
6 vestitos hyacintho,principes et magistratus, iuvenes desiderabiles universi, equites ascensoresequorum.
7 Et dedit fornicationes suas super eos electos,
filios Assyriorum universos :
et in omnibus in quos insanivit,
in immunditiis eorum polluta est.
7 Et dedit fornicationes suas ad eos electos filiorum Assyriaeuniversos; et apud omnes, in quos insanivit, in omnibus idolis eorum pollutaest.
8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit :
nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus,
et illi confregerunt ubera pubertatis ejus,
et effuderunt fornicationem suam super eam.
8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit;nam et illi dormierunt cum ea in adulescentia eius, et illi tetigerant uberavirginitatis eius et effuderant fornicationem suam super eam.
9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum,
in manus filiorum Assur,
super quorum insanivit libidine.
9 Proptereatradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assyriae, in quosinsanivit;
10 Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus,
filios et filias ejus tulerunt,
et ipsam occiderunt gladio :
et factæ sunt famosæ mulieres,
et judicia perpetraverunt in ea.
10 ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios et filias illiustulerunt et ipsam occiderunt gladio; et facta est famosa mulieribus, et iudiciaperpetrarunt in ea.
11 Quod cum vidisset soror ejus Ooliba,
plus quam illa insanivit libidine,
et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ :
11 Quod cum vidisset soror eius Ooliba, plus quam illa insanivit libidine etfornicatione sua super fornicationem sororis suae.
12 ad filios Assyriorum præbuit impudenter,
ducibus et magistratibus ad se venientibus,
indutis veste varia,
equitibus qui vectabantur equis,
et adolescentibus forma cunctis egregia.
12 In filios Assyriorum amoreexarsit: duces et magistratus, bellatores indutos veste pretiosa, equites, quivectabantur equis, adulescentes cuncti desiderabiles.
13 Et vidi quod polluta esset via una ambarum.
13 Et vidi quod pollutaesset: via una ambarum;
14 Et auxit fornicationes suas :
cumque vidisset viros depictos in pariete,
imagines Chaldæorum expressas coloribus,
14 et auxit fornicationes suas. Cumque vidisset virosdepictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas sinopide,
15 et accinctos balteis renes,
et tiaras tinctas in capitibus eorum,
formam ducum omnium,
similitudinem filiorum Babylonis,
terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,
15 et accinctosbalteis renes, et tiaras defluentes in capitibus eorum; aspectus essedariorumomnibus, similitudo filiorum Babylonis, quorum patria Chaldaea.
16 insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum,
et misit nuntios ad eos in Chaldæam.
16 Et insanivitsuper eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos in Chaldaeam.
17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum,
polluerunt eam stupris suis :
et polluta est ab eis,
et saturata est anima ejus ab illis.
17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile amoris, polluerunt eamstupris suis; et, cum polluta esset ab eis, recessit anima eius ab illis.
18 Denudavit quoque fornicationes suas,
et discooperuit ignominiam suam :
et recessit anima mea ab ea,
sicut recesserat anima mea a sorore ejus :
18 Cummanifestasset fornicationes suas et discooperuisset ignominiam suam, recessitanima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore eius.
19 multiplicavit enim fornicationes suas,
recordans dies adolescentiæ suæ,
quibus fornicata est in terra Ægypti.
19 Multiplicavitautem fornicationes suas, recordans dies adulescentiae suae, quibus fornicataest in terra Aegypti;
20 Et insanivit libidine super concubitum eorum,
quorum carnes sunt ut carnes asinorum,
et sicut fluxus equorum fluxus eorum.
20 et insanivit libidine in amatores suos, quorum membrasunt ut membra asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.
21 Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ,
quando subacta sunt in Ægypto ubera tua,
et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.
21 Et desiderastiscelus adulescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et tactaemammae pubertatis tuae.
22 Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te,
de quibus satiata est anima tua,
et congregabo eos adversum te in circuitu :
22 Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo amatores tuoscontra te, de quibus recessit anima tua; et congregabo eos adversum te incircuitu,
23 filios Babylonis, et universos Chaldæos,
nobiles, tyrannosque, et principes,
omnes filios Assyriorum,
juvenes forma egregia,
duces et magistratus universos,
principes principum, et nominatos ascensores equorum :
23 filios Babylonis et universos Chaldaeos, Phacud et Sue et Cue,omnes filios Assyriorum cum eis, iuvenes desiderabiles, duces et magistratusuniversos, essedarios et nominatos, ascensores equorum omnes.
24 et venient super te instructi curru et rota,
multitudo populorum :
lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique :
et dabo coram eis judicium,
et judicabunt te judiciis suis.
24 Et venientsuper te instructi curru et rota, cum multitudine populorum; scuto et clipeo etgalea armabuntur contra te undique, et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt teiudiciis suis.
25 Et ponam zelum meum in te,
quem exercent tecum in furore :
nasum tuum et aures tuas præcident,
et quæ remanserint, gladio concident.
Ipsi filios tuos et filias tuas capient,
et novissimum tuum devorabitur igni :
25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore:nasum tuum et aures tuas praecident et, quae remanserint de te, gladioconcident; ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuumdevorabitur igni.
26 et denudabunt te vestimentis tuis,
et tollent vasa gloriæ tuæ.
26 Et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriaetuae;
27 Et requiescere faciam scelus tuum de te,
et fornicationem tuam de terra Ægypti :
nec levabis oculos tuos ad eos,
et Ægypti non recordaberis amplius.
27 et cessare faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terraAegypti, nec levabis oculos tuos ad eos et Aegypti non recordaberis amplius.
28 Quia hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti,
in manus de quibus satiata est anima tua.
28 Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manu eorum, quos odisti, inmanu, de quibus recessit anima tua;
29 Et agent tecum in odio,
et tollent omnes labores tuos,
et dimittent te nudam et ignominia plenam :
et revelabitur ignominia fornicationum tuarum,
scelus tuum, et fornicationes tuæ.
29 et agent tecum in odio et tollent omneslabores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam, et revelabitur ignominiafornicationum tuarum, scelus tuum et fornicationes tuae.
30 Fecerunt hæc tibi,
quia fornicata es post gentes
inter quas polluta es in idolis earum.
30 Fecerunt haec tibi,quia fornicata es post gentes, inter quas polluta es in idolis earum.
31 In via sororis tuæ ambulasti,
et dabo calicem ejus in manu tua.
31 In viasororis tuae ambulasti, et dabo calicem eius in manu tua.
32 Hæc dicit Dominus Deus :
Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum :
eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima.
32 Haec dicit Dominus Deus:
Calicem sororis tuae bibes
profundum et latum
C eris in derisum et in subsannationem C:
est capacissimus.
33 Ebrietate et dolore repleberis :
calice mœroris et tristitiæ,
calice sororis tuæ Samariæ.
33 Ebrietate et dolore repleberis,
calice stuporis et horroris,
calice sororis tuae Samariae,
34 Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces :
et fragmenta ejus devorabis,
et ubera tua lacerabis,
quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
34 et bibes illum et epotabis usque ad faeces;
et fragmenta eius rodes
et ubera tua lacerabis,
quia ego locutus sum ”,
ait Dominus Deus.
35 Propterea hæc dicit Dominus Deus :
Quia oblita es mei,
et projecisti me post corpus tuum,
tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.
35 Propterea haec dicit Dominus Deus: “ Quia oblita es mei et proiecisti mepost tergum tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas ”.
36 Et ait Dominus ad me, dicens : Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam,
et annuntias eis scelera earum ?
36 Etait Dominus ad me: “ Fili hominis, numquid iudicas Oollam et Oolibam? Annuntiaergo eis scelera earum.
37 Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum,
et cum idolis suis fornicatæ sunt :
insuper et filios suos quos genuerunt mihi,
obtulerunt eis ad devorandum.
37 Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum,et cum idolis suis fornicatae sunt; insuper et filios suos, quos genuerunt mihi,obtulerunt eis ad devorandum.
38 Sed et hoc fecerunt mihi :
polluerunt sanctuarium meum in die illa,
et sabbata mea profanaverunt.
38 Sed et hoc fecerunt mihi: pollueruntsanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt.
39 Cumque immolarent filios suos idolis suis,
et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud,
etiam hæc fecerunt in medio domus meæ.
39 Cumque immolarentfilios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa, utpolluerent illud, ecce haec fecerunt in medio domus meae.
40 Miserunt ad viros venientes de longe,
ad quos nuntium miserant :
itaque ecce venerunt quibus te lavisti,
et circumlinisti stibio oculos tuos,
et ornata es mundo muliebri.
40 Quin et miserunt adviros venientes de longe, ad quos nuntius missus erat; itaque ecce venerunt.Quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundomuliebri;
41 Sedisti in lecto pulcherrimo,
et mensa ornata est ante te :
thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.
41 sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te, thymiamameum et unguentum meum posuisti super eam.
42 Et vox multitudinis exsultantis erat in ea :
et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur,
et veniebant de deserto,
posuerunt armillas in manibus eorum,
et coronas speciosas in capitibus eorum.
42 Et vox multitudinis exsultantiserat apud eam et apud viros multitudo hominum, qui adducebantur de deserto; etposuerunt armillas in manibus earum et coronas speciosas in capitibus earum.
43 Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis :
Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc.
43 Et dixi de ea, quae attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicationesua etiam haec.
44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem :
sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.
44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem; sicingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam, mulieres nefarias.
45 Viri ergo justi sunt :
hi judicabunt eas judicio adulterarum,
et judicio effundentium sanguinem :
quia adulteræ sunt,
et sanguis in manibus earum.
45 Viri ergo iustisunt; hi iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem,quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum ”.
46 Hæc enim dicit Dominus Deus :
Adduc ad eas multitudinem,
et trade eas in tumultum et in rapinam.
46 Haec enim dicit Dominus Deus: “ Adduc ad eas congregationem et trade eas interrorem et in rapinam;
47 Et lapidentur lapidibus populorum,
et confodiantur gladiis eorum :
filios et filias earum interficient,
et domos earum igne succendent.
47 et lapidentur lapidibus congregationis etconfodiantur gladiis eorum; filios et filias earum interficiant et domos earumigne succendant.
48 Et auferam scelus de terra,
et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.
48 Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres, nefaciant secundum scelus vestrum;
49 Et dabunt scelus vestrum super vos,
et peccata idolorum vestrorum portabitis :
et scietis quia ego Dominus Deus.
49 et dabunt scelus vestrum super vos, etpeccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus ”.