Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ezechielis 18


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :1 Et factus est sermo Domini ad medicens:
2 Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt ?2 “Quid est vo bis quod vulgo dicitis proverbium istud in terra Israeldicentes:
“Patres comederunt uvam acerbam,
et dentes filiorum obstupescunt”?
3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola hæc in proverbium in Israël.3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, non dicetis ultra hoc proverbium in Israel.
4 Ecce omnes animæ meæ sunt : ut anima patris, ita et anima filii mea est : anima quæ peccaverit, ipsa morietur.4 Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est; anima,quae peccaverit, ipsa morietur.
5 Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,5 Et vir, si fuerit iustus et fecerit iudiciumet iustitiam,
6 in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël : et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit :6 in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idoladomus Israel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam nonaccesserit
7 et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :7 et hominem non afflixerit, pignus debitori reddiderit, per vimnihil rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento,
8 ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit : ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum :8 adusuram non commodaverit et fenus non acceperit, ab iniquitate averterit manumsuam, iudicium verum fecerit inter virum et virum,
9 in præceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem : hic justus est ; vita vivet, ait Dominus Deus.9 in praeceptis meisambulaverit et iudicia mea custodierit, ut faciat veritatem, hic iustus est,vita vivet, ait Dominus Deus.
10 Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis :10 Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem et facientem unum deistis,
11 et hæc quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem :11 cum ipse haec omnia non fecerit, et etiam in montibus comedentem etuxorem proximi sui polluentem,
12 egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem :12 egenum et pauperem affligentem, rapientemrapinas, pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos, abominationemfacientem,
13 ad usuram dantem, et amplius accipientem : numquid vivet ? Non vivet : cum universa hæc detestanda fecerit, morte morietur ; sanguis ejus in ipso erit.13 ad usuram dantem et fenus accipientem, numquid vivet? Non vivet.Cum universa detestanda haec fecerit, morte morietur; sanguis eius in ipso erit.
14 Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quæ fecit, timuerit, et non fecerit simile eis :14 Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui, quae fecit,timuerit et non fecerit simile eis:
15 super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël, et uxorem proximi sui non violaverit :15 super montes non comederit et oculos suosnon levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit
16 et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :16 etvirum non afflixerit, pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit, panem suumesurienti dederit et nudum operuerit vestimento,
17 a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in præceptis meis ambulaverit : hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.17 ab iniuria averterit manumsuam, usuram et fenus non acceperit, iudicia mea fecerit, in praeceptis meisambulaverit, hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.
18 Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.18 Patereius, quia calumniatus est et fecit rapinas nec bonum operatus est in mediopopuli sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.
19 Et dicitis : Quare non portavit filius iniquitatem patris ? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia præcepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita.19 Et dicitis: “Quare nonportavit filius iniquitatem patris?”. Videlicet, quia filius iudicium etiustitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit et fecit illa, vivetvita.
20 Anima quæ peccaverit, ipsa morietur : filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii : justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.
20 Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatempatris, et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia iusti super eum erit,et impietas impii erit super eum.
21 Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur.21 Si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatusest, et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam,vita vivet, non morietur.
22 Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor : in justitia sua quam operatus est, vivet.22 Omnes iniquitates eius, quas operatus est, nonmemorabuntur ei; in iustitia sua, quam operatus est, vivet.
23 Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ?23 Numquidvoluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viissuis et vivat?
24 Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet ? Omnes justitiæ ejus quas fecerat, non recordabuntur : in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur.
24 Si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundumomnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes iustitiaeeius, quas fecerat, non recordabuntur; in praevaricatione, qua praevaricatusest, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur.
25 Et dixistis : Non est æqua via Domini ! Audite ergo, domus Israël : numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt ?25 Et dixistis: “Nonest aequa via Domini”. Audite ergo, domus Israel: Numquid via mea non estaequa, et non magis viae vestrae pravae sunt?
26 Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis : in injustitia quam operatus est morietur.26 Cum enim averterit se iustus aiustitia sua et fecerit iniquitatem, morietur; in iniustitia, quam operatus est,morietur.
27 Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit :27 Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, etfecerit iudicium et iustitiam, ipse animam suam vivificabit;
28 considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.28 considerans enimet avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet, nonmorietur.
29 Et dicunt filii Israël : Non est æqua via Domini ! Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israël, et non magis viæ vestræ pravæ ?29 Et dicunt domus Israel: “Non est aequa via Domini”. Numquidviae meae non sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae?
30 Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.30 Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo, domus Israel, ait Dominus Deus.Convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non eritvobis in scandalum iniquitatis.
31 Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum : et quare moriemini, domus Israël ?31 Proicite a vobis omnes praevaricationesvestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritumnovum. Et quare moriemini, domus Israel?
32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus : revertimini, et vivite.32 Quia nolo mortem morientis, dicitDominus Deus. Revertimini et vivite.