Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Jeremiæ 3


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam,
et recedens ab eo duxerit virum alterum,
numquid revertetur ad eam ultra ?
numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ?
Tu autem fornicata es cum amatoribus multis :
tamen revertere ad me, dicit Dominus,
et ego suscipiam te.
1 قائلا اذا طلق رجل امرأته فانطلقت من عنده وصارت لرجل آخر فهل يرجع اليها بعد. ألا تتنجس تلك الارض نجاسة. اما انت فقد زنيت باصحاب كثيرين. لكن ارجعي اليّ يقول الرب.
2 Leva oculos tuos in directum,
et vide ubi non prostrata sis.
In viis sedebas,
exspectans eos quasi latro in solitudine :
et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis.
2 ارفعي عينيك الى الهضاب وانظري اين لم تضاجعي. في الطرقات جلست لهم كاعرابي في البرية ونجست الارض بزناك وبشرك.
3 Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum,
et serotinus imber non fuit.
Frons mulieris meretricis facta est tibi ;
noluisti erubescere.
3 فامتنع الغيث ولم يكن مطر متأخر. وجبهة امرأة زانية كانت لك. أبيت ان تخجلي.
4 Ergo saltem amodo voca me :
Pater meus, dux virginitatis meæ tu es :
4 ألست من الآن تدعينني يا ابي اليف صباي انت.
5 numquid irasceris in perpetuum,
aut perseverabis in finem ?
ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.
5 هل يحقد الى الدهر او يحفظ غضبه الى الابد. ها قد تكلمت وعملت شرورا واستطعت
6 Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis : Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël ?
Abiit sibimet super omnem montem excelsum,
et sub omni ligno frondoso,
et fornicata est ibi.
6 وقال الرب لي في ايام يوشيا الملك. هل رأيت ما فعلت العاصية اسرائيل. انطلقت الى كل جبل عال والى كل شجرة خضراء وزنت هناك.
7 Et dixi, cum fecisset hæc omnia :
Ad me revertere :
et non est reversa.
Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda
7 فقلت بعدما فعلت كل هذه ارجعي اليّ فلم ترجع. فرأت اختها الخائنة يهوذا.
8 quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël,
dimisissem eam,
et dedissem ei libellum repudii :
et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus,
sed abiit, et fornicata est etiam ipsa :
8 فرأيت انه لاجل كل الاسباب اذ زنت العاصية اسرائيل فطلقتها واعطيتها كتاب طلاقها لم تخف الخائنة يهوذا اختها بل مضت وزنت هي ايضا
9 et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram,
et mœchata est cum lapide et ligno :
9 وكان من هوان زناها انها نجست الارض وزنت مع الحجر ومع الشجر.
10 et in omnibus his non est reversa ad me
prævaricatrix soror ejus Juda
in toto corde suo,
sed in mendacio, ait Dominus.
10 وفي كل هذا ايضا لم ترجع اليّ اختها الخائنة يهوذا بكل قلبها بل بالكذب يقول الرب.
11 Et dixit Dominus ad me : Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ.11 فقال الرب لي قد بررت نفسها العاصية اسرائيل اكثر من الخائنة يهوذا
12 Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices : Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus,
et non avertam faciem meam a vobis,
quia sanctus ego sum, dicit Dominus,
et non irascar in perpetuum.
12 اذهب وناد بهذه الكلمات نحو الشمال وقل ارجعي ايتها العاصية اسرائيل يقول الرب. لا اوقع غضبي بكم لاني رؤوف يقول الرب. لا احقد الى الابد.
13 Verumtamen scito iniquitatem tuam,
quia in Dominum Deum tuum prævaricata es,
et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso,
et vocem meam non audisti, ait Dominus.
13 اعرفي فقط اثمك انك الى الرب الهك اذنبت وفرّقت طرقك للغرباء تحت كل شجرة خضراء ولصوتي لم تسمعوا يقول الرب.
14 Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus,
quia ego vir vester :
et assumam vos unum de civitate,
et duos de cognatione,
et introducam vos in Sion.
14 ارجعوا ايها البنون العصاة يقول الرب لاني سدت عليكم فآخذكم واحد من المدينة واثنين من العشيرة وآتي بكم الى صهيون
15 Et dabo vobis pastores juxta cor meum,
et pascent vos scientia et doctrina.
15 واعطيكم رعاة حسب قلبي فيرعونكم بالمعرفة والفهم.
16 Cumque multiplicati fueritis,
et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus,
non dicent ultra :
Arca testamenti Domini :
neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius,
nec visitabitur, nec fiet ultra.
16 ويكون اذ تكثرون وتثمرون في الارض في تلك الايام يقول الرب انهم لا يقولون بعد تابوت عهد الرب ولا يخطر على بال ولا يذكرونه ولا يتعهدونه ولا يصنع بعد.
17 In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini :
et congregabuntur ad eam omnes gentes
in nomine Domini in Jerusalem,
et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.
17 في ذلك الزمان يسمّون اورشليم كرسي الرب ويجتمع اليها كل الامم الى اسم الرب الى اورشليم ولا يذهبون بعد وراء عناد قلبهم الشرير.
18 In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël,
et venient simul de terra aquilonis
ad terram quam dedi patribus vestris.
18 في تلك الايام يذهب بيت يهوذا مع بيت اسرائيل ويأتيان معا من ارض الشمال الى الارض التي ملّكت آباءكم اياها.
19 Ego autem dixi :
Quomodo ponam te in filios,
et tribuam tibi terram desiderabilem,
hæreditatem præclaram exercituum gentium ?
Et dixi : Patrem vocabis me,
et post me ingredi non cessabis.
19 وانا قلت كيف اضعك بين البنين واعطيك ارضا شهية ميراث مجد امجاد الامم. وقلت تدعينني يا ابي ومن ورائي لا ترجعين
20 Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum,
sic contempsit me domus Israël,
dicit Dominus.
20 حقا انه كما تخون المرأة قرينها هكذا خنتموني يا بيت اسرائيل يقول الرب.
21 Vox in viis audita est,
ploratus et ululatus filiorum Israël :
quoniam iniquam fecerunt viam suam ;
obliti sunt Domini Dei sui.
21 سمع صوت على الهضاب بكاء تضرعات بني اسرائيل. لانهم عوّجوا طريقهم. نسوا الرب الههم.
22 Convertimini, filii revertentes,
et sanabo aversiones vestras.
Ecce nos venimus ad te :
tu enim es Dominus Deus noster.
22 ارجعوا ايها البنون العصاة فاشفي عصيانكم. ها قد أتينا اليك لانك انت الرب الهنا.
23 Vere mendaces erant colles,
et multitudo montium :
vere in Domino Deo nostro salus Israël.
23 حقا باطلة هي الآكام ثروة الجبال. حقا بالرب الهنا خلاص اسرائيل.
24 Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra :
greges eorum, et armenta eorum,
filios eorum, et filias eorum.
24 وقد اكل الخزي تعب آبائنا منذ صبانا غنمهم وبقرهم بنيهم وبناتهم.
25 Dormiemus in confusione nostra,
et operiet nos ignominia nostra :
quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri,
ab adolescentia nostra usque ad diem hanc :
et non audivimus vocem Domini Dei nostri.
25 نضطجع في خزينا ويغطينا خجلنا لاننا الى الرب الهنا اخطأنا نحن وآباؤنا منذ صبانا الى هذا اليوم ولم نسمع لصوت الرب الهنا