Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Jeremiæ 3


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam,
et recedens ab eo duxerit virum alterum,
numquid revertetur ad eam ultra ?
numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ?
Tu autem fornicata es cum amatoribus multis :
tamen revertere ad me, dicit Dominus,
et ego suscipiam te.
1 Si dimiserit vir uxorem suam,
et recedens ab eo
duxerit virum alterum,
numquid revertetur ad eam ultra?
Numquid non polluta
et contaminata est terra illa?
Tu autem fornicata es cum amatoribus multis
et reverteris ad me?,
dicit Dominus.
2 Leva oculos tuos in directum,
et vide ubi non prostrata sis.
In viis sedebas,
exspectans eos quasi latro in solitudine :
et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis.
2 Leva oculos tuos ad colles et vide,
ubi non prostrata sis.
In viis sedebas exspectans eos
quasi Arabs in solitudine;
et polluisti terram
in fornicationibus tuis et in malitia tua.
3 Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum,
et serotinus imber non fuit.
Frons mulieris meretricis facta est tibi ;
noluisti erubescere.
3 Quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum,
et serotinus imber non fuit.
Frons mulieris meretricis facta est tibi;
noluisti erubescere.
4 Ergo saltem amodo voca me :
Pater meus, dux virginitatis meæ tu es :
4 Nonne amodo vocas me: “Pater meus,
dux adulescentiae meae tu es!
5 numquid irasceris in perpetuum,
aut perseverabis in finem ?
ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.
5 Numquid irascetur in perpetuum
aut perseverabit in finem?”.
Ecce locuta es
et fecisti mala et praevaluisti ”.
6 Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis : Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël ?
Abiit sibimet super omnem montem excelsum,
et sub omni ligno frondoso,
et fornicata est ibi.
6 Et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis: “ Numquid vidisti, quaefecerit aversatrix Israel? Abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omniligno frondoso et fornicata est ibi.
7 Et dixi, cum fecisset hæc omnia :
Ad me revertere :
et non est reversa.
Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda
7 Et dixi: “Cum fecerit haec omnia, ad merevertetur”; et non est reversa. Et vidit praevaricatrix soror eius, Iuda;
8 quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël,
dimisissem eam,
et dedissem ei libellum repudii :
et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus,
sed abiit, et fornicata est etiam ipsa :
8 et vidit quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam etdedissem ei libellum repudii, et non timuit praevaricatrix Iuda, soror eius, sedabiit et fornicata est etiam ipsa;
9 et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram,
et mœchata est cum lapide et ligno :
9 et facilitate fornicationis suaecontaminavit terram et moechata est cum lapide et ligno.
10 et in omnibus his non est reversa ad me
prævaricatrix soror ejus Juda
in toto corde suo,
sed in mendacio, ait Dominus.
10 Sed in omnibus hisnon est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed inmendacio ”, ait Dominus.
11 Et dixit Dominus ad me : Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ.11 Et dixit Dominus ad me: “ Iustificavit animam suam aversatrix Israelcomparatione praevaricatricis Iudae.
12 Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices : Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus,
et non avertam faciem meam a vobis,
quia sanctus ego sum, dicit Dominus,
et non irascar in perpetuum.
12 Vade et clama sermones istos contraaquilonem et dices:
Revertere, aversatrix Israel,
ait Dominus,
et non avertam faciem meam a vobis,
quia pius ego sum,
dicit Dominus,
et non irascar in perpetuum.
13 Verumtamen scito iniquitatem tuam,
quia in Dominum Deum tuum prævaricata es,
et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso,
et vocem meam non audisti, ait Dominus.
13 Verumtamen scito iniquitatem tuam,
quia in Dominum Deum tuum praevaricata es
et dispersisti vias tuas alienis
sub omni ligno frondoso;
et vocem meam non audistis,
ait Dominus.
14 Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus,
quia ego vir vester :
et assumam vos unum de civitate,
et duos de cognatione,
et introducam vos in Sion.
14 Convertimini, filii, qui aversi estis a me, dicit Dominus, quia ego Dominusvester sum; et assumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducamvos in Sion;
15 Et dabo vobis pastores juxta cor meum,
et pascent vos scientia et doctrina.
15 et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientiaet doctrina.
16 Cumque multiplicati fueritis,
et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus,
non dicent ultra :
Arca testamenti Domini :
neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius,
nec visitabitur, nec fiet ultra.
16 Cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebusillis, ait Dominus, non dicent ultra: “Arca testamenti Domini”, nequeascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec requiretur, nec fiet ultra.
17 In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini :
et congregabuntur ad eam omnes gentes
in nomine Domini in Jerusalem,
et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.
17 In tempore illo vocabunt Ierusalem Solium Domini, et congregabuntur ad eamomnes gentes in nomine Domini in Ierusalem; et non ambulabunt ultra postpravitatem cordis sui pessimi.
18 In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël,
et venient simul de terra aquilonis
ad terram quam dedi patribus vestris.
18 In diebus illis ibit domus Iudae ad domumIsrael, et venient simul de terra aquilonis ad terram, quam dedi in hereditatempatribus vestris.
19 Ego autem dixi :
Quomodo ponam te in filios,
et tribuam tibi terram desiderabilem,
hæreditatem præclaram exercituum gentium ?
Et dixi : Patrem vocabis me,
et post me ingredi non cessabis.
19 Ego autem dixi:
Quomodo ponam te in filiis
et tribuam tibi terram desiderabilem,
hereditatem praeclarissimam inter gentes?
Et dixi: Patrem vocabitis me
et post me ingredi non cessabitis.
20 Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum,
sic contempsit me domus Israël,
dicit Dominus.
20 Sed, quomodo contemnit mulier amatorem suum,
sic contempsistis me, domus Israel ”,
dicit Dominus.
21 Vox in viis audita est,
ploratus et ululatus filiorum Israël :
quoniam iniquam fecerunt viam suam ;
obliti sunt Domini Dei sui.
21 Vox in collibus audita est,
ploratus et supplicatio filiorum Israel,
quoniam iniquam fecerunt viam suam,
obliti sunt Domini Dei sui.
22 Convertimini, filii revertentes,
et sanabo aversiones vestras.
Ecce nos venimus ad te :
tu enim es Dominus Deus noster.
22 “ Convertimini, filii, qui aversi estis a me,
et sanabo aversiones vestras ”.
“ Ecce nos venimus ad te;
tu enim es Dominus Deus noster.
23 Vere mendaces erant colles,
et multitudo montium :
vere in Domino Deo nostro salus Israël.
23 Vere mendaces erant colles
et tumultus montium;
vere in Domino Deo nostro
salus Israel.
24 Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra :
greges eorum, et armenta eorum,
filios eorum, et filias eorum.
24 Confusio comedit laborem patrum nostrorum
ab adulescentia nostra,
greges eorum et armenta eorum,
filios eorum et filias eorum.
25 Dormiemus in confusione nostra,
et operiet nos ignominia nostra :
quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri,
ab adolescentia nostra usque ad diem hanc :
et non audivimus vocem Domini Dei nostri.
25 Dormiemus in confusione nostra,
et operiet nos ignominia nostra,
quoniam Domino Deo nostro peccavimus
nos et patres nostri
ab adulescentia nostra usque ad hanc diem
et non audivimus vocem Domini Dei nostri ”.