Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Jeremiæ 24


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Ostendit mihi Dominus : et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem.1 הראני יהוה והנה שני דודאי תאנים מועדים לפני היכל יהוה אחרי הגלות נבוכדראצר מלך בבל את יכניהו בן יהויקים מלך יהודה ואת שרי יהודה ואת החרש ואת המסגר מירושלם ויבאם בבל
2 Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis : et calathus unus ficus habebat malas nimis, quæ comedi non poterant eo quod essent malæ.2 הדוד אחד תאנים טבות מאד כתאני הבכרות והדוד אחד תאנים רעות מאד אשר לא תאכלנה מרע
3 Et dixit Dominus ad me : Quid tu vides, Jeremia ? Et dixi : Ficus, ficus bonas, bonas valde : et malas, malas valde, quæ comedi non possunt eo quod sint malæ.3 ויאמר יהוה אלי מה אתה ראה ירמיהו ואמר תאנים התאנים הטבות טבות מאד והרעות רעות מאד אשר לא תאכלנה מרע
4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :4 ויהי דבר יהוה אלי לאמר
5 Hæc dicit Dominus Deus Israël :
Sicut ficus hæ bonæ,
sic cognoscam transmigrationem Juda,
quam emisi de loco isto in terram Chaldæorum, in bonum.
5 כה אמר יהוה אלהי ישראל כתאנים הטבות האלה כן אכיר את גלות יהודה אשר שלחתי מן המקום הזה ארץ כשדים לטובה
6 Et ponam oculos meos super eos ad placandum,
et reducam eos in terram hanc :
et ædificabo eos, et non destruam :
et plantabo eos, et non evellam.
6 ושמתי עיני עליהם לטובה והשבתים על הארץ הזאת ובניתים ולא אהרס ונטעתים ולא אתוש
7 Et dabo eis cor ut sciant me,
quia ego sum Dominus :
et erunt mihi in populum,
et ego ero eis in Deum,
quia revertentur ad me in toto corde suo.
7 ונתתי להם לב לדעת אתי כי אני יהוה והיו לי לעם ואנכי אהיה להם לאלהים כי ישבו אלי בכל לבם
8 Et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ,
hæc dicit Dominus :
Sic dabo Sedeciam regem Juda,
et principes ejus, et reliquos de Jerusalem,
qui remanserunt in urbe hac,
et qui habitant in terra Ægypti.
8 וכתאנים הרעות אשר לא תאכלנה מרע כי כה אמר יהוה כן אתן את צדקיהו מלך יהודה ואת שריו ואת שארית ירושלם הנשארים בארץ הזאת והישבים בארץ מצרים
9 Et dabo eos in vexationem,
afflictionemque omnibus regnis terræ,
in opprobrium, et in parabolam,
et in proverbium, et in maledictionem
in universis locis ad quæ ejeci eos.
9 ונתתים לזועה לרעה לכל ממלכות הארץ לחרפה ולמשל לשנינה ולקללה בכל המקמות אשר אדיחם שם
10 Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem,
donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum.
10 ושלחתי בם את החרב את הרעב ואת הדבר עד תמם מעל האדמה אשר נתתי להם ולאבותיהם