Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Isaiæ 59


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat,
neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.
1 Ecce non est abbreviata manus Domini,
ut salvare nequeat,
neque aggravata est auris eius,
ut non exaudiat;
2 Sed iniquitates vestræ diviserunt
inter vos et Deum vestrum ;
et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis,
ne exaudiret.
2 sed iniquitates vestrae diviserunt
inter vos et Deum vestrum,
et peccata vestra absconderunt faciem eius
a vobis, ne exaudiret.
3 Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine,
et digiti vestri iniquitate ;
labia vestra locuta sunt mendacium,
et lingua vestra iniquitatem fatur.
3 Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine,
et digiti vestri iniquitate;
labia vestra locuta sunt mendacium,
et lingua vestra iniquitatem fatur.
4 Non est qui invocet justitiam,
neque est qui judicet vere :
sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates ;
conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
4 Non est qui invocet iustitiam,
neque est qui iudicet vere;
confidunt in nihilo et loquuntur vanitates:
conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem.
5 Ova aspidum ruperunt,
et telas araneæ texuerunt.
Qui comederit de ovis eorum, morietur ;
et quod confotum est, erumpet in regulum.
5 Ova aspidum rumpunt
et telas araneae texunt;
qui comederit de ovis eorum, morietur,
et, quod fractum est, erumpet in regulum.
6 Telæ eorum non erunt in vestimentum,
neque operientur operibus suis ;
opera eorum opera inutilia,
et opus iniquitatis in manibus eorum.
6 Telae eorum non erunt in vestimentum,
neque operientur operibus suis;
opera eorum opera iniquitatis,
et facinora violentiae in manibus eorum.
7 Pedes eorum ad malum currunt,
et festinant ut effundant sanguinem innocentem ;
cogitationes eorum cogitationes inutiles :
vastitas et contritio in viis eorum.
7 Pedes eorum ad malum currunt
et festinant, ut effundant sanguinem innocentem;
cogitationes eorum cogitationes iniquitatis,
vastitas et contritio in viis eorum.
8 Viam pacis nescierunt,
et non est judicium in gressibus eorum ;
semitæ eorum incurvatæ sunt eis :
omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.
8 Viam pacis nescierunt,
et non est iudicium in gressibus eorum;
semitae eorum incurvatae sunt eis:
omnis, qui calcat in eis, ignorat pacem.
9 Propter hoc elongatum est judicium a nobis,
et non apprehendet nos justitia.
Exspectavimus lucem, et ecce tenebræ ;
splendorem, et in tenebris ambulavimus.
9 Propter hoc elongatum est iudicium a nobis,
et non apprehendit nos iustitia;
exspectamus lucem, et ecce tenebrae,
splendorem, et in caligine ambulamus.
10 Palpavimus sicut cæci parietem,
et quasi absque oculis attrectavimus :
impegimus meridie quasi in tenebris ;
in caliginosis quasi mortui.
10 Palpamus sicut caeci parietem
et quasi absque oculis attrectamus;
impegimus meridie quasi in crepusculo,
inter sanos quasi mortui.
11 Rugiemus quasi ursi omnes,
et quasi columbæ meditantes gememus :
exspectavimus judicium, et non est ;
salutem, et elongata est a nobis.
11 Rugimus quasi ursi omnes
et quasi columbae gementes gemimus;
exspectamus iudicium, et non est,
salutem, et elongata est a nobis.
12 Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te,
et peccata nostra responderunt nobis,
quia scelera nostra nobiscum
et iniquitates nostras cognovimus.
12 Multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te,
et peccata nostra respondent nobis;
quia scelera nostra nobiscum,
et iniquitates nostras cognovimus:
13 Peccare et mentiri contra Dominum,
et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri,
ut loqueremur calumniam et transgressionem ;
concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.
13 peccare et mentiri contra Dominum
et recedere a Deo nostro,
loqui violentiam et transgressionem,
concipere et murmurare de corde verba mendacii.
14 Et conversum est retrorsum judicium,
et justitia longe stetit,
quia corruit in platea veritas,
et æquitas non potuit ingredi.
14 Et conversum est retrorsum iudicium,
et iustitia longe stat,
quia corruit in platea veritas,
et aequitas non potuit ingredi.
15 Et facta est veritas in oblivionem,
et qui recessit a malo, prædæ patuit.
Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus,
quia non est judicium.
15 Et facta est veritas in oblivionem,
et, qui recedit a malo, spoliatur.
Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius,
quia non est iudicium.
16 Et vidit quia non est vir,
et aporiatus est, quia non est qui occurrat ;
et salvavit sibi brachium suum,
et justitia ejus ipsa confirmavit eum.
16 Et vidit quia non est vir,
et aporiatus est, quia non est qui occurrat;
et salvavit sibi brachium suum,
et iustitia eius ipsa confirmavit eum.
17 Indutus est justitia ut lorica,
et galea salutis in capite ejus ;
indutus est vestimentis ultionis,
et opertus est quasi pallio zeli :
17 Indutus est iustitia ut lorica,
et galea salutis in capite eius;
indutus est vestimentis ultionis
et operuit se zelo quasi pallio.
18 sicut ad vindictam quasi ad retributionem
indignationis hostibus suis,
et vicissitudinem inimicis suis ;
insulis vicem reddet.
18 Secundum opera sic retribuet:
iram hostibus suis,
retributionem inimicis suis,
insulis vicem reddet.
19 Et timebunt qui ab occidente nomen Domini,
et qui ab ortu solis gloriam ejus,
cum venerit quasi fluvius violentus
quem spiritus Domini cogit ;
19 Et timebunt, qui ab occidente, nomen Domini,
et, qui ab ortu solis, gloriam eius,
cum venerit quasi fluvius violentus,
quem spiritus Domini cogit.
20 et venerit Sion redemptor,
et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob,
dicit Dominus.
20 Et veniet pro Sion redemptor
et eis, qui redeunt ab iniquitate in Iacob,
dixit Dominus.
21 Hoc fœdus meum cum eis,
dicit Dominus :
spiritus meus qui est in te,
et verba mea quæ posui in ore tuo,
non recedent de ore tuo,
et de ore seminis tui,
et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus,
amodo et usque in sempiternum.
21 Hoc foedus meum cum eis,
dixit Dominus:
“ Spiritus meus, qui est super te,
et verba mea, quae posui in ore tuo,
non recedent de ore tuo
et de ore seminis tui
et de ore seminis seminis tui,
dixit Dominus, amodo et usque in sempiternum ”.