Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Isaiæ 24


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Ecce Dominus dissipabit terram :
et nudabit eam, et affliget faciem ejus,
et disperget habitatores ejus.
1 Ecce Dominus dissipat terram et frangit eam
et conturbat faciem eius
et dispergit habitatores eius.
2 Et erit sicut populus, sic sacerdos ;
et sicut servus, sic dominus ejus ;
sicut ancilla, sic domina ejus ;
sicut emens, sic ille qui vendit ;
sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit ;
sicut qui repetit, sic qui debet.
2 Et erit sicut populus sic sacerdos,
et sicut servus sic dominus eius,
sicut ancilla sic domina eius,
sicut emens sic ille qui vendit,
sicut fenerator sic is qui mutuum accipit,
sicut qui repetit sic qui debet.
3 Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur ;
Dominus enim locutus est verbum hoc.
3 Dissipatione dissipabitur terra
et direptione praedabitur:
Dominus enim locutus est verbum hoc.
4 Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ;
defluxit orbis,
infirmata est altitudo populi terræ.
4 Luget, languet terra,
marcescit, languet orbis,
marcescit altitudo simul cum terra.
5 Et terra infecta est ab habitatoribus suis,
quia transgressi sunt leges,
mutaverunt jus,
dissipaverunt fœdus sempiternum.
5 Et terra infecta est sub habitatoribussuis,
quia transgressi sunt leges,
violaverunt mandatum,
dissipaverunt foedus sempiternum.
6 Propter hoc maledictio vorabit terram,
et peccabunt habitatores ejus ;
ideoque insanient cultores ejus,
et relinquentur homines pauci.
6 Propter hoc maledictio voravit terram,
et poenas exsolverunt habitatores eius;
ideoque imminuti sunt cultores eius,
et relicti sunt homines pauci.
7 Luxit vindemia, infirmata est vitis,
ingemuerunt omnes qui lætabantur corde ;
7 Luget mustum,
emarcuit vitis,
ingemiscunt omnes, qui laetabantur corde.
8 cessavit gaudium tympanorum,
quievit sonitus lætantium,
conticuit dulcedo citharæ.
8 Cessavit gaudium tympanorum,
quievit sonitus laetantium,
cessavit gaudium citharae;
9 Cum cantico non bibent vinum ;
amara erit potio bibentibus illam.
9 cum cantico non bibent vinum,
amara erit potio bibentibus illam.
10 Attrita est civitas vanitatis,
clausa est omnis domus, nullo introëunte.
10 Attrita est civitas inanitatis,
clausa est omnis domus, ut nemo introeat;
11 Clamor erit super vino in plateis,
deserta est omnia lætitia,
translatum est gaudium terræ.
11 clamor est super vino in plateis,
occidit omnis laetitia,
translatum est gaudium terrae.
12 Relicta est in urbe solitudo,
et calamitas opprimet portas.
12 Relicta est in urbe solitudo,
et in ruinam confracta est porta;
13 Quia hæc erunt in medio terræ
in medio populorum,
quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt
excutiantur ex olea et racemi,
cum fuerit finita vindemia.
13 quia haec erunt in medio terrae,
in medio populorum,
quomodo si olivae excutiantur,
et finita vindemia colligantur racemi.
14 Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt :
cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
14 Hi levabunt vocem suam,
laudabunt maiestatem Domini,
hinnient de mari.
15 Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum ;
in insulis maris
nomen Domini Dei Israël.
15 Propter hoc in regionibus lucis glorificate Dominum,
in insulis maris nomen Domini, Dei Israel.
16 A finibus terræ laudes audivimus,
gloriam Justi.
Et dixi : Secretum meum mihi,
secretum meum mihi.
Væ mihi !
prævaricantes prævaricati sunt,
et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
16 A finibus terrae laudes audivimus:
“ Gloria iusto ”.
Et dixi: “ Secretum meum mihi,
secretum meum mihi.
Vae mihi! ”.
Praevaricantes praevaricati sunt
et praevaricatione praevaricantium praevaricati sunt.
17 Formido, et fovea, et laqueus
super te, qui habitator es terræ.
17 Formido et fovea et laqueus super te,
habitator terrae.
18 Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ;
et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ;
quia cataractæ de excelsis apertæ sunt
et concutientur fundamenta terræ.
18 Et erit: qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam;
et, qui ascenderit de fovea,
tenebitur laqueo,
quia cataractae de excelsis apertae sunt,
et concussa sunt fundamenta terrae.
19 Confractione confringetur terra,
contritione conteretur terra,
commotione commovebitur terra ;
19 Confractione confracta est terra,
contritione contrita est terra,
commotione commota est terra,
20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius,
et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ;
et gravabit eam iniquitas sua,
et corruet, et non adjiciet ut resurgat.
20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius
et fluctuabit quasi tabernaculum;
et gravis erit super eam iniquitas eius,
et corruet et non adiciet ut resurgat.
21 Et erit : in die illa visitabit Dominus
super militiam cæli in excelso,
et super reges terræ qui sunt super terram ;
21 Et erit in die illa:
visitabit Dominus super militiam caeli in excelso
et super reges terrae super terram;
22 et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum,
et claudentur ibi in carcere,
et post multos dies visitabuntur.
22 et congregabuntur et vincientur in lacu
et claudentur in carcere;
et post multos dies visitabuntur.
23 Et erubescet luna, et confundetur sol,
cum regnaverit Dominus exercituum
in monte Sion et in Jerusalem
et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.
23 Et erubescet luna, et confundetur sol,
quia regnavit Dominus exercituum in monte Sion et in Ierusalem
et in conspectu senum suorum glorificabitur.