Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Esdrae 4


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Audierunt autem hostes Judæ et Benjamin, quia filii captivitatis ædificarent templum Domino Deo Israël :1 Audierunt autem hostes Iudae et Beniamin, quia filii captivita tisaedificarent templum Domino, Deo Israel,
2 et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt eis : Ædificemus vobiscum, quia ita ut vos, quærimus Deum vestrum : ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc.2 et accedentes ad Zorobabel et adprincipes familiarum dixerunt eis: “ Aedificemus vobiscum, quia ita ut vosquaerimus Deum vestrum et immolavimus victimas a diebus Asarhaddon regisAssyriae, qui adduxit nos huc ”.
3 Et dixit eis Zorobabel, et Josue, et reliqui principes patrum Israël : Non est vobis et nobis ut ædificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis Cyrus rex Persarum.3 Et dixit eis Zorobabel et Iesua et reliquiprincipes familiarum Israel: “ Non est vobis et nobis, ut aedificemus domumDeo nostro, sed nos ipsi soli aedificabimus Domino, Deo Israel, sicut praecepitnobis Cyrus rex Persarum ”.
4 Factum est igitur ut populus terræ impediret manus populi Judæ, et turbaret eos in ædificando.4 Factum est igitur, ut populus terrae impediretmanus populi Iudae et turbaret eos in aedificando.
5 Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum, et usque ad regnum Darii regis Persarum.
5 Conduxerunt autem adversuseos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regisPersarum et usque ad regnum Darii regis Persarum.
6 In regno autem Assueri, in principio regni ejus, scripserunt accusationem adversus habitatores Judæ et Jerusalem.6 In regno autem Asueri, in principio regni eius, scripserunt accusationemadversus habitatores Iudae et Ierusalem.
7 Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates, et Thabeel, et reliqui qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum : epistola autem accusationis scripta erat syriace, et legebatur sermone syro.7 Et in diebus Artaxerxis scripsitBeselam, Mithridates et Tabel et reliqui, qui erant in consilio eorum, adArtaxerxem regem Persarum; scriptura autem accusationis erat scripta litterisSyriacis et composita sermone Syro.
8 Reum Beelteem, et Samsai scriba, scripserunt epistolam unam de Jerusalem Artaxerxi regi, hujuscemodi :8 Rehum praefectus et Samsai scribascripserunt epistulam unam de Ierusalem Artaxerxi regi huiuscemodi:
9 Reum Beelteem, et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinæi, et Apharsathachæi, Terphalæi, Apharsæi, Erchuæi, Babylonii, Susanechæi, Dievi, et Ælamitæ,9 “ Rehumpraefectus et Samsai scriba et reliqui socii eorum, iudices et duces,magistratus Persae, Erchuaei, Babylonii, Susanechaei, hoc est Elamitae,
10 et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus, et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ, et in reliquis regionibus trans flumen in pace10 etceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus et habitarefecit in civitatibus Samariae et in reliquis regionibus trans flumen in pace ”.
11 (hoc est exemplar epistolæ, quam miserunt ad eum), Artaxerxi regi, servi tui, viri qui sunt trans fluvium, salutem dicunt.11 Hoc est exemplar epistulae, quam miserunt ad eum:
“ Artaxerxi regi, servi tui, viri, qui sunt trans fluvium. Igitur
12 Notum sit regi quia Judæi, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Jerusalem civitatem rebellem et pessimam, quam ædificant exstruentes muros ejus, et parietes componentes.12 notum sitregi quia Iudaei, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Ierusalem civitatemrebellem et pessimam, quam aedificant, exstruentes muros eius, fundamenta iamcomponentes.
13 Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa ædificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges hæc noxa perveniet.13 Nunc notum sit regi quia, si civitas illa aedificata fuerit, etmuri eius instaurati, tributum et annonam et vectigal non dabunt, et ad ultimumregibus noxa erit.
14 Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia læsiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi,14 Nos autem, memores salis, quod in palatio comedimus, etquia laesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi,
15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis : et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis : quam ob rem et civitas ipsa destructa est.15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies in hishistoriis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus etprovinciis, et seditiones concitantur in ea ex diebus antiquis; quam ob rem etcivitas ipsa destructa est.
16 Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa ædificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis.
16 Nuntiamus nos regi quoniam, si civitas illaaedificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium nonhabebis ”.
17 Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos, qui erant in consilio eorum habitatores Samariæ, et ceteris trans fluvium, salutem dicens et pacem.17 Verbum misit rex ad Rehum praefectum et Samsai scribam et ad reliquos, quierant in consilio eorum, qui habitabant in Samaria et in regione trans fluvium:“ Pax. Nunc igitur scriptura,
18 Accusatio, quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me,18 quam misistis ad nos, manifeste lecta estcoram me.
19 et a me præceptum est : et recensuerunt, inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones, et prælia concitantur in ea :19 Et a me praeceptum est, et recensuerunt inveneruntque quoniamcivitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellabat, et rebelliones etseditiones concitabantur in ea;
20 nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati sunt omni regioni quæ trans fluvium est : tributum quoque et vectigal, et reditus accipiebant.20 nam et reges fortissimi fuerunt in Ierusalem,qui et dominati sunt omni regioni, quae trans fluvium est, tributum quoque etannonam et vectigal accipiebant.
21 Nunc ergo audite sententiam : prohibeatis viros illos, ut urbs illa non ædificetur donec si forte a me jussum fuerit.21 Nunc ergo praecipite, ut desistant istihomines, et urbs illa non aedificetur, donec forte a me iussum fuerit.
22 Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges.
22 Videte, ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges ”.
23 Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum Beelteem, et Samsai scriba, et consiliariis eorum : et abierunt festini in Jerusalem ad Judæos, et prohibuerunt eos in brachio et robore.23 Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Rehum praefectum etSamsai scriba et consiliariis eorum; et abierunt festini in Ierusalem ad Iudaeoset prohibuerunt eos in brachio et robore.
24 Tunc intermissum est opus domus Domini in Jerusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.24 Tunc intermissum est opus domusDomini in Ierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regisPersarum.