SCRUTATIO

Domenica, 5 luglio 2026 - Sant´Antonio Maria Zaccaria ( Letture di oggi)

Paralipomenon II 29


font
VULGATAPeshitta
1 Igitur Ezechias regnare cœpit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Abia filia Zachariæ.1 ܒܪ ܥܣܪܝܢ ܗܘܐ ܘܚܡܫ ܫܢ̈ܝܢ ܚܙܩܝܐ ܟܕ ܩܡ ܒܡܠܟܘܬܐ ܘܥܣܪܝܢ ܘܬܫܥ ܫܢ̈ܝܢ ܐܡܠܟ ܒܐܘܪܫܠܡ ܘܫܡܐ ܕܐܡܗ ܐܢܝ ܒܪܬ ܙܟܪܝܐ
2 Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus.2 ܘܥܒܕ ܕܫܦܝܪ ܩܕܡ ܡܪܝܐ ܐܝܟܢܐ ܕܥܒܕ ܕܘܝܕ ܐܒܘܗܝ
3 Ipse, anno et mense primo regni sui, aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas.3 ܒܫܢܬܐ ܩܕܡܝܬܐ ܕܡܠܟܘܬܗ ܒܝܪܚܐ ܩܕܡܝܐ ܦܬܚ ܬܪ̈ܥܝ ܒܝܬܗ ܕܡܪܝܐ ܘܒܕܩ ܐܢܘܢ
4 Adduxitque sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam orientalem.4 ܘܐܝܬܝ ܟܗ̈ܢܐ ܘܠܘ̈ܝܐ ܘܟܢܫ ܐܢܘܢ ܠܓܘܗ̇ ܕܕܪܬܐ ܕܡܩܕܫܐ
5 Dixitque ad eos : Audite me, Levitæ, et sanctificamini : mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario.5 ܘܐܡܪ ܠܗܘܢ ܫܘܡܥܘܢܝ ܠܘ̈ܝܐ ܘܐܦ ܗܫܐ ܐܬܩܕܫܘ ܘܩܕܫܘ ܒܝܬܗ ܕܡܪܝܐ ܐܠܗܐ ܕܐܒܗ̈ܬܢ ܘܐܦܪܩܘ ܥܒ̇ܕ̈ܝܟܘܢ ܒܝ̣̈ܫܐ ܡܢ ܪ̈ܥܝܢܝܟܘܢ
6 Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum : averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et præbuerunt dorsum.6 ܘܠܐ ܢܥܒܕ ܐܝܟܢܐ ܕܥܒܕܘ ܗܘܘ ܐܒܗ̈ܬܢ ܘܥܒܕܘ ܕܒܝ̣ܫ ܩܕܡ ܡܪܝܐ ܐܠܗܢ ܘܫܒܩܘܗܝ ܘܐܦܢܝܘ ܐܦܝ̈ܗܘܢ ܡܢ ܡܫܟܢܗ ܕܡܪܝܐ ܘܐܟܪܟܘ ܩܕܠܗܘܢ ܘܚܘܝܘܗܝ
7 Clauserunt ostia quæ erant in porticu, et extinxerunt lucernas, incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israël.7 ܘܐܦ ܐܚܕܘ ܬܪ̈ܥܐ ܕܣܪ̈ܘܓܐ ܘܐܕܥܟܘ ܫܪ̈ܓܐ ܘܩܛܪ̈ܘܩܐ ܠܐ ܐܣܩܘ ܠܡܕܒܚܐ ܕܐܠܗܐ ܕܐܝܣܪܝܠ
8 Concitatus est itaque furor Domini super Judam et Jerusalem, tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris.8 ܘܗܘܐ ܪܘܓܙܗ ܕܡܪܝܐ ܥܠ ܝܗܘܕܐ ܘܥܠ ܐܘܪܫܠܡ ܘܝܗܒ ܐܢܘܢ ܠܠܘܛܬܐ ܘܠܨܕܝܘܬܐ ܘܠܚܪܒܐ ܐܝܟܢܐ ܕܚ̇ܙܝܢ ܐܢܬܘܢ ܒܥܝܢ̈ܝܟܘܢ
9 En corruerunt patres nostri gladiis : filii nostri, et filiæ nostræ, et conjuges captivæ ductæ sunt propter hoc scelus.9 ܘܗܐ ܢܦܠܘ ܐܒܗ̈ܬܢ ܒܚܪܒܐ ܘܢܫ̈ܝܢ ܘܒܢ̈ܝܢ ܘܒܢ̈ܬܢ ܒܫܒܝܬܐ ܘܐܦ ܗܫܐ ܕܛܥܝܢ ܡܢ ܒܬܪ ܡܪܝܐ ܐܠܗܢ ܘܫܒܩܢ ܕܝܬܩܐ ܕܝܗܒ ܠܐܒܗ̈ܬܢ ܐܦ ܗܘ ܫܒܩܢ
10 Nunc ergo placet mihi ut ineamus fœdus cum Domino Deo Israël, et avertet a nobis furorem iræ suæ.
11 Filii mei, nolite negligere : vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministretis illi, colatisque eum, et cremetis ei incensum.
12 Surrexerunt ergo Levitæ : Mahath filius Amasai, et Joël filius Azariæ de filiis Caath : porro de filiis Merari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Jalaleel. De filiis autem Gersom, Joah filius Zemma, et Eden filius Joah.
13 At vero de filiis Elisaphan, Samri, et Jahiel. De filiis quoque Asaph, Zacharias, et Mathanias :
14 necnon de filiis Heman, Jahiel, et Semei : sed et de filiis Idithun, Semeias, et Oziel.
15 Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt, et ingressi sunt juxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.
16 Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam quam intro repererant in vestibulo domus Domini : quam tulerunt Levitæ, et asportaverunt ad torrentem Cedron foras.
17 Cœperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sextadecima mensis ejusdem, quod cœperant, impleverunt.
18 Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei : Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis,
19 cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam prævaricatus est : et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini.
20 Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini :20 ܘܩܕܡ ܚܙܩܝܐ ܡܠܟܐ ܘܟܢܫ ܠܩܫܝ̈ܫܐ ܕܐܘܪܫܠܡ ܘܥܠ ܠܒܝܬܗ ܕܡܪܝܐ
21 obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda : dixitque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini.21 ܘܐܝܬܝܘ ܠܗ ܬܘܪ̈ܐ ܫܒܥܐ ܘܕܟܪ̈ܐ ܫܒܥܐ ܘܐܡܪ̈ܐ ܫܒܥܐ ܘܨܦܪ̈ܝܐ ܕܥ̈ܙܐ ܫܒܥܐ ܠܡܚܣܝܘ ܥܠ ܡܠܟܘܬܐ ܘܥܠ ܝܗܘܕܐ ܘܥܠ ܡܩܕܫܐ ܘܐܡܪ ܠܒܢܘ̈ܗܝ ܕܐܗܪܘܢ ܟܗܢܐ ܕܢܣܩܘܢ ܥܠܘ̈ܬܐ ܥܠ ܡܕܒܚܗ ܕܡܪܝܐ
22 Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem sacerdotes, et fuderunt illum super altare : mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt, immolaveruntque agnos, et fuderunt super altare sanguinem.22 ܘܢܟܣܘܢ ܬܘܪ̈ܐ ܘܢܩܒܠܘܢ ܟܗ̈ܢܐ ܠܕܡܗܘܢ ܘܢܪܣܘܢ ܥܠ ܩܪ̈ܢܬܐ ܕܡܕܒܚܐ
23 Applicuerunt hircos pro peccato coram rege, et universa multitudine, imposueruntque manus suas super eos :23 ܘܢܩܪܒܘܢ ܨܦܪ̈ܝܐ ܩܕܡ ܡܪܝܐ ܘܩܕܡ ܡܠܟܐ ܘܩܕܡ ܥܡܐ ܕܐܝܣܪܝܠ ܘܢܣܡܟܘܢ ܐܝܕܝ̈ܗܘܢ ܥܠܝܗܘܢ
24 et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israëlis : pro omni quippe Israël præceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato.24 ܘܢܟܣܘܢ ܐܢܘܢ ܟܗ̈ܢܐ ܘܢܪܙܦܘܢ ܕܡܗܘܢ ܥܠ ܩܪ̈ܢܬܐ ܕܡܕܒܚܐ ܘܢܚܣܘܢ ܥܠ ܟܘܠܗ ܐܝܣܪܝܠ ܡܛܠ ܕܠܟܠܗ ܐܝܣܪܝܠ ܦܩܕ ܡܠܟܐ ܕܢܝܬܘܢ ܥܠܘ̈ܬܐ ܘܕܒܚ̈ܐ
25 Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David regis, et Gad videntis, et Nathan prophetæ : siquidem Domini præceptum fuit per manum prophetarum ejus.25 ܘܐܩܝܡ ܐܢܘܢ ܠܠܘ̈ܝܐ ܒܒܝܬܗ ܕܡܪܝܐ ܒܬܫܒ̈ܚܬܐ ܒܩܠܐ ܕܟܢܪ̈ܐ ܘܒܬܫܒ̈ܚܬܐ ܕܕܘܝܕ ܘܒܬܫܒ̈ܚܬܗ ܕܓܕ ܢܒܝܐ ܕܡܠܟܐ ܕܘܝܕ ܘܕܢܬܢ ܢܒܝܐ ܕܡܠܟܐ ܕܘܝܕ ܡܛܠ ܕܗܘܐ ܕܘܝܕ ܡܫܒܚ ܬܫܒ̈ܚܬܗ ܕܡܪܝܐ ܐܠܗܗ ܐܝܟ ܕܡܢ ܦܘܡܐ ܕܢܒ̈ܝܐ
26 Steteruntque Levitæ tenentes organa David, et sacerdotes tubas.26 ܘܩܡܘ ܠܘ̈ܝܐ ܒܬܫܒ̈ܚܬܗ ܕܕܘܝܕ ܘܟܗ̈ܢܐ ܡܝܒܒܝܢ ܗܘܘ ܒܩܪ̈ܢܬܐ ܟܦܝ̈ܦܬܐ ܘܦܫܝ̈ܛܬܐ
27 Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare : cumque offerrentur holocausta, cœperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis quæ David rex Israël præparaverat, concrepare.27 ܘܐܡܪ ܚܙܩܝܐ ܠܡܣܩܘ ܥܠܘ̈ܬܐ ܠܡܕܒܚܐ ܘܟܕ ܫܪ̈ܝ ܥܠܘ̈ܬܐ ܠܡܣܩ ܫܪܝ ܚܙܩܝܐ ܠܡܫܒܚܘ ܬܫܒܚ̈ܬܗ ܕܡܪܝܐ ܐܝܟ ܕܡܢ ܦܘܡܐ ܕܕܘܝܕ ܡܠܟܐ ܕܐܝܣܪܝܠ
28 Omni autem turba adorante, cantores, et ii qui tenebant tubas, erant in officio suo donec compleretur holocaustum.28 ܘܟܠܗ ܥܡܐ ܕܐܝܣܪܝܠ ܣ̇ܓܕܝܢ ܗܘܘ ܘܡܫܒܚܝܢ ܬܫܒܚ̈ܬܐ ܘܩ̇ܪܝܢ ܗܘܘ ܒܩܪ̈ܢܬܐ ܟܦܝ̈ܦܬܐ ܘܦܫ̈ܝܛܬܐ ܥܕܡܐ ܕܫܠܡܘ ܠܡܣܩܘ ܥܠܘ̈ܬܐ
29 Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt.29 ܘܟܕ ܫܠܡܘ ܠܡܣܩܘ ܥܠܘ̈ܬܐ ܒܪܟ ܡܠܟܐ ܥܠ ܒܘܪ̈ܟܘܗܝ ܘܟܠ ܐܢܫ ܕܐܫܬܟܚ ܠܘܬܗ ܢܦܠܘ ܘܣܓܕܘ
30 Præcepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum sermonibus David, et Asaph videntis : qui laudaverunt eum magna lætitia, et incurvato genu adoraverunt.
30 ܘܐܡܪ ܚܙܩܝܐ ܡܠܟܐ ܘܪ̈ܘܪܒܢܐ ܠܠܘ̈ܝܐ ܠܡܫܒܚܘ ܠܡܪܝܐ ܒܦܬܓ̈ܡܘܗܝ ܕܕܘܝܕ ܘܕܐܣܦ ܢܒܝܐ ܘܫܒܚܘ ܛܒ ܒܚܕܘܬܐ ܘܢܦܠܘ ܘܣܓܕܘ
31 Ezechias autem etiam hæc addidit : Implestis manus vestras Domino : accedite, et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta, mente devota.31 ܘܥܢܐ ܚܙܩܝܐ ܘܐܡܪ ܡܟܝܠ ܕܐܬܩܪܒܬܘܢ ܠܐܘܪܚܗ ܕܡܪܝܐ ܩܪܘܒܘ ܘܐܝܬܘ ܠܝ ܕܒܚ̈ܐ ܘܬܘܕܝܬܐ ܠܒܝܬܗ ܕܡܪܝܐ ܘܐܝܬܝܘ ܥܡܐ ܕܒܚ̈ܐ ܘܬܘܕܝܬܐ ܘܟܠ ܡܕܡ ܕܨ̇ܒܐ ܗܘܐ ܠܒܗܘܢ ܡܝܬܝܢ ܗܘܘ
32 Porro numerus holocaustorum quæ obtulit multitudo, hic fuit : tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos.32 ܘܗܘܐ ܡܢܝܢܐ ܕܥܠܘ̈ܬܐ ܕܐܝܬܝܘ ܥܡܐ ܬܘܪ̈ܐ ܫܒܥܝܢ ܘܕܟܪ̈ܐ ܡܐܐ ܘܐܡܪ̈ܐ ܡܐܬܝܢ ܠܥܠܬܐ ܕܡܪܝܐ ܟܠܗܘܢ ܗܠܝܢ
33 Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos, et oves tria millia.33 ܬܘܪ̈ܐ ܕܐܬܩܕܫܘ ܫܬܡܐܐ ܘܥ̈ܢܐ ܐ̈ܠܦܐ ܬܠܬܐ
34 Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent : unde et Levitæ fratres eorum adjuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites : Levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes.34 ܒܠܚܘܕ ܟܗ̈ܢܐ ܙܥܘܪܝܢ ܗܘܘ ܘܠܐ ܡܫܟܚܝܢ ܗܘܘ ܠܡܫܡܫܘ ܠܟܠܗܝܢ ܥܠܘ̈ܬܐ ܘܥܕܪܘ ܐܢܘܢ ܐܚܝ̈ܗܘܢ ܠܘ̈ܝܐ ܥܕܡܐ ܠܐܝܟܐ ܕܫܠܡܬ ܟܠܗ̇ ܥܒܝܕܬܐ ܘܡܢ ܒܬܪ ܗܠܝܢ ܐܬܩܕܫܘ ܟܗ̈ܢܐ ܡܛܠ ܕܠܘ̈ܝܐ ܡܟܝܟܝܢ ܗܘܘ ܒܠܒܗܘܢ ܠܡܬܩܕܫܘ ܡܢ ܟܗ̈ܢܐ
35 Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum : et completus est cultus domus Domini.35 ܐܦ ܥܠܘ̈ܬܐ ܠܣܘܓܐܐ ܐܝܟ ܬܪܒܐ ܕܫܠܡ̈ܐ ܘܕܐܡܪ̈ܐ ܠܥܠܘ̈ܬܐ ܘܫܠܡܬ ܥܒܝܕܬܐ ܕܒܝܬܗ ܕܡܪܝܐ
36 Lætatusque est Ezechias et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum : de repente quippe hoc fieri placuerat.36 ܘܚܕܝ ܚܙܩܝܐ ܘܟܠܗ ܥܡܐ ܕܐܝܣܪܝܠ ܥܠ ܕܫܠܡܬ ܥܒܝܕܬܐ ܕܒܝܬܐ ܘܡܢ ܫܠܝ ܗܘܐ ܦܬܓܡܐ