Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Genesis 4


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.1 Adam vero cognovit Evam uxo rem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: “Acquisivi virum per Dominum”.
2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.2 Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola.
3 Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.3 Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino.
4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius,
5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.5 ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius.
6 Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?6 Dixitque Dominus ad eum: “Quare iratus es, et cur concidit facies tua?
7 nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.7 Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius”.
8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum.
9 Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?9 Et ait Dominus ad Cain: “Ubi est Abel frater tuus?”. Qui respondit: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?”.
10 Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.10 Dixitque ad eum: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro.
11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.11 Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua!
12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.12 Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram”.
13 Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.13 Dixitque Cain ad Dominum: “Maior est poena mea quam ut portem eam.
14 Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.14 Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me”.
15 Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.15 Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum.
16 Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
16 Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden.
17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch.
18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech.
19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.19 Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et nomen alteri Sella.
20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.20 Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum.
21 Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.21 Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium canentium cithara et organo.
22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema.
23 Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ;
auscultate sermonem meum :
quoniam occidi virum in vulnus meum,
et adolescentulum in livorem meum.
23 Dixitque Lamech uxoribus suis:
“Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum:
occidi virum pro vulnere meo
et adulescentulum pro livore meo;
24 Septuplum ultio dabitur de Cain :
de Lamech vero septuagies septies.
24 septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies”.
25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.25 Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: “Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain”.
26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste c?pit invocare nomen Domini.26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini.