Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Genesis 4


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.1 והאדם ידע את חוה אשתו ותהר ותלד את קין ותאמר קניתי איש את יהוה
2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.2 ותסף ללדת את אחיו את הבל ויהי הבל רעה צאן וקין היה עבד אדמה
3 Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.3 ויהי מקץ ימים ויבא קין מפרי האדמה מנחה ליהוה
4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.4 והבל הביא גם הוא מבכרות צאנו ומחלבהן וישע יהוה אל הבל ואל מנחתו
5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.5 ואל קין ואל מנחתו לא שעה ויחר לקין מאד ויפלו פניו
6 Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?6 ויאמר יהוה אל קין למה חרה לך ולמה נפלו פניך
7 nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.7 הלוא אם תיטיב שאת ואם לא תיטיב לפתח חטאת רבץ ואליך תשוקתו ואתה תמשל בו
8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.8 ויאמר קין אל הבל אחיו ויהי בהיותם בשדה ויקם קין אל הבל אחיו ויהרגהו
9 Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?9 ויאמר יהוה אל קין אי הבל אחיך ויאמר לא ידעתי השמר אחי אנכי
10 Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.10 ויאמר מה עשית קול דמי אחיך צעקים אלי מן האדמה
11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.11 ועתה ארור אתה מן האדמה אשר פצתה את פיה לקחת את דמי אחיך מידך
12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.12 כי תעבד את האדמה לא תסף תת כחה לך נע ונד תהיה בארץ
13 Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.13 ויאמר קין אל יהוה גדול עוני מנשא
14 Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.14 הן גרשת אתי היום מעל פני האדמה ומפניך אסתר והייתי נע ונד בארץ והיה כל מצאי יהרגני
15 Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.15 ויאמר לו יהוה לכן כל הרג קין שבעתים יקם וישם יהוה לקין אות לבלתי הכות אתו כל מצאו
16 Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
16 ויצא קין מלפני יהוה וישב בארץ נוד קדמת עדן
17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.17 וידע קין את אשתו ותהר ותלד את חנוך ויהי בנה עיר ויקרא שם העיר כשם בנו חנוך
18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.18 ויולד לחנוך את עירד ועירד ילד את מחויאל ומחייאל ילד את מתושאל ומתושאל ילד את למך
19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.19 ויקח לו למך שתי נשים שם האחת עדה ושם השנית צלה
20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.20 ותלד עדה את יבל הוא היה אבי ישב אהל ומקנה
21 Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.21 ושם אחיו יובל הוא היה אבי כל תפש כנור ועוגב
22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.22 וצלה גם הוא ילדה את תובל קין לטש כל חרש נחשת וברזל ואחות תובל קין נעמה
23 Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ;
auscultate sermonem meum :
quoniam occidi virum in vulnus meum,
et adolescentulum in livorem meum.
23 ויאמר למך לנשיו עדה וצלה שמען קולי נשי למך האזנה אמרתי כי איש הרגתי לפצעי וילד לחברתי
24 Septuplum ultio dabitur de Cain :
de Lamech vero septuagies septies.
24 כי שבעתים יקם קין ולמך שבעים ושבעה
25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.25 וידע אדם עוד את אשתו ותלד בן ותקרא את שמו שת כי שת לי אלהים זרע אחר תחת הבל כי הרגו קין
26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste c?pit invocare nomen Domini.26 ולשת גם הוא ילד בן ויקרא את שמו אנוש אז הוחל לקרא בשם יהוה