1 E udì il figliuolo di Saul, che Abner era morto in Ebron; e furono debilitate le sue mani, e tutto Israel fu conturbato. | 1 Audivit autem Isboseth filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron : et dissolutæ sunt manus ejus, omnisque Israël perturbatus est. |
2 E col figliuolo di Saul erano due uomini, principi de' ladroni; l'uno avea nome Baana, e l'altro avea nome Recab, figliuoli di Remmon di Berot dei figliuoli di Beniamin; e Berot era reputata di Beniamin. | 2 Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitæ de filiis Benjamin : siquidem et Beroth reputata est in Benjamin. |
3 E fuggirono quelli di Berot in Getaim, e furono ivi avveniticci insino a quel tempo. | 3 Et fugerunt Berothitæ in Gethaim, fueruntque ibi advenæ usque ad tempus illud. |
4 E avea Ionata, figliuolo di Saul, uno figliuolo debile di piedi; ed era di cinque anni, quando furono portate novelle di Saul e di Ionata di Iezrael; il quale tolse la sua balia e fuggì; e fuggendo in fretta, cadde e diventò zoppo; ed ebbe nome Mifiboset. | 4 Erat autem Jonathæ filio Saul filius debilis pedibus : quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonatha ex Jezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit : cumque festinaret ut fugeret, cecidit, et claudus effectus est : habuitque vocabulum Miphiboseth. |
5 Or venendo i figliuoli di Remmon di Berot, Recab e Baana, entrarono in casa di Isboset nel caldo del dì; il quale nel mezzodì dormia in su il suo letto; e quella che guardava l' uscio, mondando grano, era addormentata. | 5 Venientes igitur filii Remmon Berothitæ, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth : qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria domus purgans triticum, obdormivit. |
6 Ed entrando in casa, tollendo spighe di grano, e Recab e Baana suo fratello il ferirono nell' inguine (giacendosi sopra il suo letto, e ucciserlo), e fuggirono. | 6 Ingressi sunt autem domum latenter assumentes spicas tritici, et percusserunt eum in inguine Rechab, et Baana frater ejus, et fugerunt. |
7 E tolto il suo capo, andarono per la via del deserto tutta notte. | 7 Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum : sublatoque capite ejus, abierunt per viam deserti tota nocte, |
8 E portarono il capo di Isboset a David in Ebron, e dissero al re: ecco il capo del tuo nemico Isboset figliuolo di Saul, il quale cercava dell' anima tua: e ha dato Iddio al nostro signore re, e vendetta di Saul, e del suo seme. | 8 et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron : dixeruntque ad regem : Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui, qui quærebat animam tuam : et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul, et de semine ejus.
|
9 E respondendo David a Baana e a Recab suo fratello figliuoli di Remmon di Berot, disse loro: vive il Signore, che ha liberata l'anima mia d'ogni· angoscia; | 9 Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, filiis Remmon Berothitæ, dixit ad eos : Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, |
10 che quelli che m'annunziò che Saul era morto, credendo nunziarmi cose prospere, io il presi e uccisilo in Siceleg; al quale mi convenia dare mercede per novella. | 10 quoniam eum qui annuntiaverat mihi, et dixerat : Mortuus est Saul : qui putabat se prospera nuntiare, tenui, et occidi eum in Siceleg, cui oportebat mercedem dare pro nuntio. |
11 Quanto maggiormente ora che uomini empii hanno morto il suo signore in casa sua, uomo innocente, nel suo letto, ora richiederò io il sangue suo delle vostre mani, e leverovvi di sopra la terra? | 11 Quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non quæram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra ? |
12 E comandò David a' servi suoi; e uccisergli, e tagliate loro le mani e i piedi, impiccarongli sopra la piscina in Ebron; e il capo di Isboset tolsero, e seppellironlo nel sepolcro di Abner in Ebron. | 12 Præcepit itaque David pueris suis, et interfecerunt eos : præcidentesque manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron : caput autem Isboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron. |