Lettera ai Colossesi 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
BIBBIA TINTORI | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate, scien tes quoniam etvos Dominum habetis in caelo. | |
2 Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione, | |
3 orantes simul etpro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi,propter quod etiam vinctus sum, | |
4 ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui. | |
5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes. | |
6 Sermovester semper sit in gratia, sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vosunicuique respondere. | |
7 Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater etfidelis minister et conservus in Domino, | |
8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, utcognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra, | |
9 cum Onesimofideli et carissimo fratre, qui est ex vobis; omnia, quae hic aguntur, notafacient vobis. | |
10 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae, dequo accepistis mandata — si venerit ad vos, excipite illum — | |
11 et Iesus,qui dicitur Iustus, qui sunt ex circumcisione; hi soli adiutores in regno Dei,qui mihi fuerunt solacio. | |
12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servusChristi Iesu, semper certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti etimpleti in omni voluntate Dei. | |
13 Testimonium enim illi perhibeo, quod habetmultum laborem pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli. | |
14 Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas. | |
15 Salutate fratres, qui suntLaodiciae, et Nympham et, quae in domo eius est, ecclesiam. | |
16 Et cum lectafuerit apud vos epistula, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et eam,quae ex Laodicia est, vos quoque legatis. | |
17 Et dicite Archippo: “ Videministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas ”. | |
18 Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. |