1 Ii primo giorno dopo il sabato, la mattina presto, a buio, Maria Maddalena andò al sepolcro e ne vide ribaltata la pietra. | 1 Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento. |
2 Allora, di corsa andò da Simon Pietro e da quell'altro discepolo prediletto di Gesù, e dice loro: Han portato via dal sepolcro il Signore, e non sappiamo dove l'abbiano messo. | 2 Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
|
3 E Pietro e quell'altro discopolo uscirono e andarono al sepolcro. | 3 Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. |
4 Correvan tutti e due insieme, ma quell'altro discepolo corse più di Pietro e arrivò prima al sepolcro. | 4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. |
5 E chinatosi vide i pannilini per terra, ma non entrò. | 5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit. |
6 Dietro lui arrivò Simon Pietro ed entrò nella tomba e vide i pannilini per terra, | 6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, |
7 e il sudario, ch'era stato sulla faccia di Gesù, non per terra con i pannilini, ma ripiegato in un angolo a parte. | 7 et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. |
8 Allora anche l'altro discepolo ch'era giunto prima al sepolcro entrò, e vide e credette. | 8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit : |
9 Non avevano infatti compresa la Scrittura secondo la quale egli doveva risuscitare dai morti. | 9 nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. |
10 I discepoli se ne tornarono poi a casa. | 10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
|
11 Maria invece stava di fuori a piangere vicino al sepolcro. E mentre piangeva s'affacciò alla tomba; | 11 Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum : |
12 ci scorse due Angeli vestiti di bianco, seduti l'uno al capo e l'altro ai piedi, dove era stato posto il corpo di Gesù. | 12 et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. |
13 Ed essi le dissero: Donna, perchè piangi? Rispose loro: Perchè han portato via il mio Signore e non so dove l'abbian messo. | 13 Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum. |
14 E detto questo si voltò indietro e vide Gesù in piedi, senza però conoscere che era Gesù. | 14 Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est. |
15 Gesù le disse: Donna, perchè piangi? chi cerchi? E lei, pensando che fosse l'ortolano, gli disse: Signore, so l'hai portato via tu, dimmelo dove l'hai messo ed io lo prenderò. | 15 Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quæris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. |
16 Gesù le disse: Maria! Essa rivoltasi, esclamò: Rabbonì, che vuol dire Maestro. | 16 Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister). |
17 Le disse Gesù: Non mi toccare; perchè non sono ancora asceso al Padre mio; ma va' dai miei fratelli, e di' loro: Ascendo al Padre mio e Padre vostro, Dio mio e Dio vostro. | 17 Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. |
18 Maria Maddalena andò dai discepoli a dire: Ho visto il Signore e mi ha detto queste cose. | 18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.
|
19 Giunta dunque la sera di quel giorno, il primo dopo il sabato, ed essendo, per paura dei Giudei chiuse le porte di quel luogo dove i discepoli erano andati, Gesù venne e stette in mezzo a loro, e disse: Pace a voi. | 19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis. |
20 E ciò detto mostrò loro le mani ed il costato, e i discepoli gioirono al vedere il Signore. | 20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. |
21 Disse loro di nuovo Gesù: Pace a voi. Come il Padre ha mandato me, anch'io mando voi. | 21 Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. |
22 E detto questo, alitò sopra di loro e disse: Ricevete lo Spirito Santo. | 22 Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum : |
23 Saran rimessi i peccati a chi li rimetterete e ritenuti a chi li riterrete. | 23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt. |
24 Ma Tommaso, uno dei dodici, soprannominato Didimo, non era con loro quando venne Gesù. | 24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. |
25 Gli dissero adunque gli altri discepoli: Abbiamo veduto il Signore. Ma egli disse loro: Se non vedo nelle sue mani i fori dei chiodi, e se non metto il mio dito nel posto dei chiodi, e non metto la mia mano nel suo costato, non credo. | 25 Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
|
26 Otto giorni dopo i discepoli si trovavan di nuovo in casa, e Tommaso era con essi. Venne Gesù a porte chiuse, e stette in mezzo e disse: Pace a voi. | 26 Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis. |
27 Poi disse a Tommaso: Metti qua il tuo dito, e guarda le mie mani. Appressa la tua mano e mettila nel mio costato, e non essere incredulo, ma fedele. | 27 Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis. |
28 Gli rispose Tommaso, esclamando: O mio Signore, e mio Dio! | 28 Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus et Deus meus. |
29 Gli disse Gesù: Perchè hai veduto, o Tommaso, hai creduto; beati coloro che non han visto ed han creduto. | 29 Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt. |
30 Gesù fece in presenza dei suoi discepoli anche altri molti prodigi, che non son registrati in questo libro. | 30 Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. |
31 E questi son stati notati affinchè crediate che Gesù è il Cristo Figlio di Dio, e affinchè, credendo, otteniate la vita nel nome suo. | 31 Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. |