Scrutatio

Domenica, 12 maggio 2024 - Santi Nereo e Achilleo ( Letture di oggi)

Shir ha-Shirim (שיר השירים ) - Cantico dei Cantici 12


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויען איוב ויאמר1 Respondens autem Iob dixit:
2 אמנם כי אתם עם ועמכם תמות חכמה2 “ Ergo vos estis soli homines,
et vobiscum morietur sapientia.
3 גם לי לבב כמוכם לא נפל אנכי מכם ואת מי אין כמו אלה3 Et mihi est cor sicut et vobis,
nec inferior vestri sum;
quis enim haec, quae nostis, ignorat?
4 שחק לרעהו אהיה קרא לאלוה ויענהו שחוק צדיק תמים4 Qui deridetur ab amico suo sicut ego,
invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas.
5 לפיד בוז לעשתות שאנן נכון למועדי רגל5 Lampas contempta apud cogitationes eorum, qui securi sunt,
parata iis, qui vacillant pede.
6 ישליו אהלים לשדדים ובטחות למרגיזי אל לאשר הביא אלוה בידו6 Tranquilla sunt tabernacula praedonum
et secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua.
7 ואולם שאל נא בהמות ותרך ועוף השמים ויגד לך7 Nimirum interroga iumenta, et docebunt te,
et volatilia caeli, et indicabunt tibi.
8 או שיח לארץ ותרך ויספרו לך דגי הים8 Loquere terrae, et docebit te;
et narrabunt pisces maris.
9 מי לא ידע בכל אלה כי יד יהוה עשתה זאת9 Quis ignorat in omnibus his
quod manus Domini hoc fecerit?
10 אשר בידו נפש כל חי ורוח כל בשר איש10 In cuius manu anima omnis viventis
et spiritus universae carnis hominis.
11 הלא אזן מלין תבחן וחך אכל יטעם לו11 Nonne auris verba diiudicat,
et palatum cibum sibi gustat?
12 בישישים חכמה וארך ימים תבונה12 In senibus est sapientia,
et in longaevis prudentia.
13 עמו חכמה וגבורה לו עצה ותבונה13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo;
ipse habet consilium et intellegentiam.
14 הן יהרוס ולא יבנה יסגר על איש ולא יפתח14 Si destruxerit, nemo est, qui aedificet;
si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat.
15 הן יעצר במים ויבשו וישלחם ויהפכו ארץ15 Si continuerit aquas, arescent;
et, si emiserit eas, subvertent terram.
16 עמו עז ותושיה לו שגג ומשגה16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia;
ipse novit et decipientem et eum qui decipitur.
17 מוליך יועצים שולל ושפטים יהולל17 Inducit consiliarios spoliatos
et iudices in stuporem.
18 מוסר מלכים פתח ויאסר אזור במתניהם18 Balteum regum dissolvit
et praecingit fune renes eorum.
19 מוליך כהנים שולל ואתנים יסלף19 Inducit sacerdotes spoliatos
et optimates supplantat,
20 מסיר שפה לנאמנים וטעם זקנים יקח20 commutans labium veracium
et doctrinam senum auferens.
21 שופך בוז על נדיבים ומזיח אפיקים רפה21 Effundit despectionem super principes
et cingulum fortium relaxat.
22 מגלה עמקות מני חשך ויצא לאור צלמות22 Qui revelat profunda de tenebris
et producit in lucem umbram mortis.
23 משגיא לגוים ויאבדם שטח לגוים וינחם23 Qui multiplicat gentes et perdit eas
et subversas in integrum restituit.
24 מסיר לב ראשי עם הארץ ויתעם בתהו לא דרך24 Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eos
et errare eos faciet per invium desertum.
25 ימששו חשך ולא אור ויתעם כשכור25 Palpabunt quasi in tenebris et non in luce,
et errare eos faciet quasi ebrios.