Osee 11
1234567891011121314
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël.
Quia puer Israël, et dilexi eum ;
et ex Ægypto vocavi filium meum.
2Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ;
Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.
3Et ego quasi nutritius Ephraim :
portabam eos in brachiis meis,
et nescierunt quod curarem eos.
4In funiculis Adam traham eos,
in vinculis caritatis ;
et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum,
et declinavi ad eum ut vesceretur.
5Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus,
quoniam noluerunt converti.
6Cœpit gladius in civitatibus ejus,
et consumet electos ejus,
et comedet capita eorum.
7Et populus meus pendebit ad reditum meum ;
jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
8Quomodo dabo te, Ephraim ?
protegam te, Israël ?
Quomodo dabo te sicut Adama,
ponam te ut Seboim ?
Conversum est in me cor meum,
pariter conturbata est pœnitudo mea.
9Non faciam furorem iræ meæ ;
non convertar ut disperdam Ephraim,
quoniam Deus ego, et non homo ;
in medio tui sanctus,
et non ingrediar civitatem.
10Post Dominum ambulabunt ;
quasi leo rugiet,
quia ipse rugiet,
et formidabunt filii maris.
11Et avolabunt quasi avis ex Ægypto,
et quasi columba de terra Assyriorum :
et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
12Circumdedit me in negatione Ephraim,
et in dolo domus Israël ;
Judas autem testis descendit cum Deo,
et cum sanctis fidelis.
1234567891011121314
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito