Scrutatio

Giovedi, 16 maggio 2024 - San Simone Stock ( Letture di oggi)

Yermĭyahu ( ירמיהו) - Geremia 14


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 חכמות נשים בנתה ביתה ואולת בידיה תהרסנו1 Sapientia mulierum aedificat domum suam,
insipientia eam manibus destruet.
2 הולך בישרו ירא יהוה ונלוז דרכיו בוזהו2 Ambulans recto itinere timet Deum;
despicit illum, qui infami graditur via.
3 בפי אויל חטר גאוה ושפתי חכמים תשמורם3 In ore stulti virga superbiae,
labia autem sapientium custodiunt eos.
4 באין אלפים אבוס בר ורב תבואות בכח שור4 Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est;
plurimae autem segetes in fortitudine bovis.
5 עד אמונים לא יכזב ויפיח כזבים עד שקר5 Testis fidelis non mentitur,
profert autem mendacium dolosus testis.
6 בקש לץ חכמה ואין ודעת לנבון נקל6 Quaerit derisor sapientiam et non invenit;
doctrina prudentibus facilis.
7 לך מנגד לאיש כסיל ובל ידעת שפתי דעת7 Cede coram viro stulto,
quia nescies labia prudentiae.
8 חכמת ערום הבין דרכו ואולת כסילים מרמה8 Sapientia callidi est intellegere viam suam,
et imprudentia stultorum errans.
9 אולים יליץ אשם ובין ישרים רצון9 Stulti parvipendent peccatum,
et inter iustos morabitur gratia.
10 לב יודע מרת נפשו ובשמחתו לא יתערב זר10 Cor novit amaritudinem animae suae,
in gaudio eius non miscebitur extraneus.
11 בית רשעים ישמד ואהל ישרים יפריח11 Domus impiorum delebitur,
tabernacula vero iustorum germinabunt.
12 יש דרך ישר לפני איש ואחריתה דרכי מות12 Est via, quae videtur homini recta,
novissima autem eius deducunt ad mortem.
13 גם בשחוק יכאב לב ואחריתה שמחה תוגה13 Etiam in risu cor dolore miscebitur,
et extrema gaudii luctus occupat.
14 מדרכיו ישבע סוג לב ומעליו איש טוב14 Viis suis replebitur stultus,
et super eum erit vir bonus.
15 פתי יאמין לכל דבר וערום יבין לאשרו15 Simplex credit omni verbo,
astutus considerat gressus suos.
16 חכם ירא וסר מרע וכסיל מתעבר ובוטח16 Sapiens timet et declinat a malo,
stultus transilit et confidit.
17 קצר אפים יעשה אולת ואיש מזמות ישנא17 Impatiens operabitur stultitiam,
et vir versutus odiosus est.
18 נחלו פתאים אולת וערומים יכתרו דעת18 Possidebunt simplices stultitiam,
et astuti coronabuntur scientia.
19 שחו רעים לפני טובים ורשעים על שערי צדיק19 Procumbunt mali ante bonos,
et impii ante portas iustorum.
20 גם לרעהו ישנא רש ואהבי עשיר רבים20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit,
amici vero divitum multi.
21 בז לרעהו חוטא ומחונן עניים אשריו21 Qui despicit proximum suum, peccat;
qui autem miseretur pauperis, beatus erit.
22 הלוא יתעו חרשי רע וחסד ואמת חרשי טוב22 Nonne errant, qui operantur malum?
Misericordia et veritas iis, qui praeparant bona.
23 בכל עצב יהיה מותר ודבר שפתים אך למחסור23 In omni labore erit abundantia;
verbum autem labiorum tendit tantummodo ad egestatem.
24 עטרת חכמים עשרם אולת כסילים אולת24 Corona sapientium divitiae eorum,
fatuitas stultorum fatuitas est.
25 מציל נפשות עד אמת ויפח כזבים מרמה25 Liberat animas testis fidelis,
et profert mendacia versipellis.
26 ביראת יהוה מבטח עז ולבניו יהיה מחסה26 In timore Domini fiducia fortis,
et filiis eius erit spes.
27 יראת יהוה מקור חיים לסור ממקשי מות27 Timor Domini fons vitae,
declinans a laqueis mortis.
28 ברב עם הדרת מלך ובאפס לאם מחתת רזון28 In multitudine populi dignitas regis,
et in paucitate plebis ruina principis.
29 ארך אפים רב תבונה וקצר רוח מרים אולת29 Qui patiens est, multa gubernatur prudentia;
qui autem impatiens est, exaltat stultitiam.
30 חיי בשרים לב מרפא ורקב עצמות קנאה30 Vita carnium sanitas cordis,
putredo ossium invidia.
31 עשק דל חרף עשהו ומכבדו חנן אביון31 Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius;
honorat autem eum, qui miseretur pauperis.
32 ברעתו ידחה רשע וחסה במותו צדיק32 In malitia sua impelletur impius,
sperat autem iustus in integritate sua.
33 בלב נבון תנוח חכמה ובקרב כסילים תודע33 In corde prudentis requiescit sapientia,
at in medio stultorum agnoscetur?
34 צדקה תרומם גוי וחסד לאמים חטאת34 Iustitia elevat gentem,
vituperium autem populorum est peccatum.
35 רצון מלך לעבד משכיל ועברתו תהיה מביש35 Acceptus est regi minister intellegens,
et iracundia ei, qui turpiter agit.