Scrutatio

Sunday, 21 July 2024 - San Lorenzo da Brindisi ( Letture di oggi)

Zachariæ 2


font

1Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum.2Et dixi : Quo tu vadis ? Et dixit ad me : Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus.3Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus :4et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.5Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.6O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus,
quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus.
7O Sion ! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis :
8quia hæc dicit Dominus exercituum :
Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos :
qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei :
9quia ecce ego levo manum meam super eos,
et erunt prædæ his qui serviebant sibi :
et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
10Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio,
et habitabo in medio tui, ait Dominus.
11Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa,
et erunt mihi in populum,
et habitabo in medio tui :
et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
12Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata,
et eliget adhuc Jerusalem.
13Sileat omnis caro a facie Domini,
quia consurrexit de habitaculo sancto suo.