SCRUTATIO

Thursday, 3 July 2025 - San Tommaso ( Letture di oggi)

Shemòt (שמות) - Esodo 25


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וידבר יהוה אל משה לאמר1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 דבר אל בני ישראל ויקחו לי תרומה מאת כל איש אשר ידבנו לבו תקחו את תרומתי2 “ Loquere filiis Israel, ut tollant mihi donaria; ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis ea.
3 וזאת התרומה אשר תקחו מאתם זהב וכסף ונחשת3 Haec sunt autem, quae accipere debetis: aurum et argentum et aes,
4 ותכלת וארגמן ותולעת שני ושש ועזים4 hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum
5 וערת אילם מאדמים וערת תחשים ועצי שטים5 et pelles arietum rubricatas pellesque delphini et ligna acaciae,
6 שמן למאר בשמים לשמן המשחה ולקטרת הסמים6 oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum et in thymiama boni odoris,
7 אבני שהם ואבני מלאים לאפד ולחשן7 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac pectorale.
8 ועשו לי מקדש ושכנתי בתוכם8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum.
9 ככל אשר אני מראה אותך את תבנית המשכן ואת תבנית כל כליו וכן תעשו9 Iuxta omnem similitudinem habitaculi, quam ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud.
10 ועשו ארון עצי שטים אמתים וחצי ארכו ואמה וחצי רחבו ואמה וחצי קמתו10 Arcam de lignis acaciae compingent; cuius longitudo habeat duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum similiter ac semissem.
11 וצפית אתו זהב טהור מבית ומחוץ תצפנו ועשית עליו זר זהב סביב11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris; faciesque supra coronam auream per circuitum
12 ויצקת לו ארבע טבעת זהב ונתתה על ארבע פעמתיו ושתי טבעת על צלעו האחת ושתי טבעת על צלעו השנית12 et conflabis ei quattuor circulos aureos, quos pones in quattuor arcae pedibus: duo circuli sint in latere uno et duo in altero.
13 ועשית בדי עצי שטים וצפית אתם זהב13 Facies quoque vectes de lignis acaciae et operies eos auro;
14 והבאת את הבדים בטבעת על צלעת הארן לשאת את הארן בהם14 inducesque per circulos, qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis;
15 בטבעת הארן יהיו הבדים לא יסרו ממנו15 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis.
16 ונתת אל הארן את העדת אשר אתן אליך16 Ponesque in arcam testimonium, quod dabo tibi.
17 ועשית כפרת זהב טהור אמתים וחצי ארכה ואמה וחצי רחבה17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo; duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo.
18 ועשית שנים כרבים זהב מקשה תעשה אתם משני קצות הכפרת18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte propitiatorii,
19 ועשה כרוב אחד מקצה מזה וכרוב אחד מקצה מזה מן הכפרת תעשו את הכרבים על שני קצותיו19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero; ex propitiatorio facies cherubim in utraque parte eius.
20 והיו הכרבים פרשי כנפים למעלה סככים בכנפיהם על הכפרת ופניהם איש אל אחיו אל הכפרת יהיו פני הכרבים20 Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium; respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium,
21 ונתת את הכפרת על הארן מלמעלה ואל הארן תתן את העדת אשר אתן אליך21 quo operienda est arca, in qua pones testimonium, quod dabo tibi.
22 ונועדתי לך שם ודברתי אתך מעל הכפרת מבין שני הכרבים אשר על ארן העדת את כל אשר אצוה אותך אל בני ישראל22 Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel.
23 ועשית שלחן עצי שטים אמתים ארכו ואמה רחבו ואמה וחצי קמתו23 Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem.
24 וצפית אתו זהב טהור ועשית לו זר זהב סביב24 Et inaurabis eam auro purissimo; faciesque illi coronam auream per circuitum.
25 ועשית לו מסגרת טפח סביב ועשית זר זהב למסגרתו סביב25 Facies quoque ei limbum altum quattuor digitis per circuitum et super illum coronam auream.
26 ועשית לו ארבע טבעת זהב ונתת את הטבעת על ארבע הפאת אשר לארבע רגליו26 Quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes.
27 לעמת המסגרת תהיין הטבעת לבתים לבדים לשאת את השלחן27 Iuxta limbum erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
28 ועשית את הבדים עצי שטים וצפית אתם זהב ונשא בם את השלחן28 Ipsosque vectes facies de lignis acaciae et circumdabis auro, et per ipsos subvehitur mensa.
29 ועשית קערתיו וכפתיו וקשותיו ומנקיתיו אשר יסך בהן זהב טהור תעשה אתם29 Parabis et acetabula ac phialas, vasa et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
30 ונתת על השלחן לחם פנים לפני תמיד30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
31 ועשית מנרת זהב טהור מקשה תעשה המנורה ירכה וקנה גביעיה כפתריה ופרחיה ממנה יהיו31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et hastile eius, scyphi et sphaerulae ac flores in unum efformentur.
32 וששה קנים יצאים מצדיה שלשה קני מנרה מצדה האחד ושלשה קני מנרה מצדה השני32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere et tres ex altero.
33 שלשה גבעים משקדים בקנה האחד כפתר ופרח ושלשה גבעים משקדים בקנה האחד כפתר ופרח כן לששת הקנים היצאים מן המנרה33 Tres scyphi quasi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores; et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores: hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili.
34 ובמנרה ארבעה גבעים משקדים כפתריה ופרחיה34 In ipso autem hastili candelabri erunt quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores.
35 וכפתר תחת שני הקנים ממנה וכפתר תחת שני הקנים ממנה וכפתר תחת שני הקנים ממנה לששת הקנים היצאים מן המנרה35 Singulae sphaerulae sub binis calamis per tria loca, qui simul sex fiunt, procedentes de hastili uno.
36 כפתריהם וקנתם ממנה יהיו כלה מקשה אחת זהב טהור36 Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erunt, totum ductile de auro purissimo.
37 ועשית את נרתיה שבעה והעלה את נרתיה והאיר על עבר פניה37 Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut luceant in locum ex adverso.
38 ומלקחיה ומחתתיה זהב טהור38 Emunctoria quoque et vasa, in quibus emuncta condantur, fient de auro purissimo.
39 ככר זהב טהור יעשה אתה את כל הכלים האלה39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
40 וראה ועשה בתבניתם אשר אתה מראה בהר40 Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est.