ΨΑΛΜΟΙ - Salmi - Psalms 109
110100101102103104105106107108109111101111121131141151161171181191212012112212312412512612712812913130131132133134135136137138139141401411421431441451461471481491515015116171819220212223242526272829330313233343536373839440414243444546474849550515253545556575859660616263646566676869770717273747576777879880818283848586878889990919293949596979899
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
LXX | NOVA VULGATA |
---|---|
1 τω δαυιδ ψαλμος ειπεν ο κυριος τω κυριω μου καθου εκ δεξιων μου εως αν θω τους εχθρους σου υποποδιον των ποδων σου | 1 Magistro chori. David. Psalmus. Deus laudis meae, ne tacueris, |
2 ραβδον δυναμεως σου εξαποστελει κυριος εκ σιων και κατακυριευε εν μεσω των εχθρων σου | 2 quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Locuti sunt adversum me lingua dolosa |
3 μετα σου η αρχη εν ημερα της δυναμεως σου εν ταις λαμπροτησιν των αγιων εκ γαστρος προ εωσφορου εξεγεννησα σε | 3 et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis. |
4 ωμοσεν κυριος και ου μεταμεληθησεται συ ει ιερευς εις τον αιωνα κατα την ταξιν μελχισεδεκ | 4 Pro dilectione mea adversabantur mihi; ego autem orabam. |
5 κυριος εκ δεξιων σου συνεθλασεν εν ημερα οργης αυτου βασιλεις | 5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea. |
6 κρινει εν τοις εθνεσιν πληρωσει πτωματα συνθλασει κεφαλας επι γης πολλων | 6 Constitue super eum peccatorem, et adversarius stet a dextris eius. |
7 εκ χειμαρρου εν οδω πιεται δια τουτο υψωσει κεφαλην | 7 Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum. |
8 Fiant dies eius pauci, et ministerium eius accipiat alter. | |
9 Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua. | |
10 Instabiles vagentur filii eius et mendicent et eiciantur de ruinis suis. - | |
11 Scrutetur fenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni labores eius. | |
12 Non sit qui praebeat illi misericordiam, nec sit qui misereatur pupillis eius. | |
13 Fiant nati eius in interitum, in generatione una deleatur nomen eorum. | |
14 In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur. | |
15 Fiant contra Dominum semper, et disperdat de terra memoriam eorum. | |
16 Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam et persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum corde, ut mortificaret. | |
17 Et dilexit maledictionem: et veniat ei; et noluit benedictionem: et elongetur ab eo. | |
18 Et induit maledictionem sicut vestimentum: et intret sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossa eius. | |
19 Fiat ei sicut indumentum, quo operitur, et sicut zona, qua semper praecingitur. | |
20 Haec retributio eorum, qui adversantur mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. | |
21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua; libera me, | |
22 quia egenus et pauper ego sum, et cor meum vulneratum est intra me. | |
23 Sicut umbra, cum declinat, pertransii, excussus sum sicut locustae. | |
24 Genua mea infirmata sunt ieiunio, et caro mea contabuit absque oleo. | |
25 Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me et moverunt capita sua. | |
26 Adiuva me, Domine Deus meus, salvum me fac secundum misericordiam tuam. | |
27 Et sciant quia manus tua haec: tu, Domine, hoc fecisti. | |
28 Maledicant illi, et tu benedicas; qui insurgunt in me, confundantur, servus autem tuus laetabitur. | |
29 Induantur, qui detrahunt mihi, pudore et operiantur sicut diploide confusione sua. | |
30 Confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum, | |
31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a iudicantibus animam eius. |