Psalmi 73
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Psalmus. Asaph. Quam bonus rectis est Deus, Deus his, qui mundo sunt corde! | 1 مزمور لآساف. انما صالح الله لاسرائيل لانقياء القلب. |
2 Mei autem paene moti sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei, | 2 اما انا فكادت تزل قدماي. لولا قليل لزلقت خطواتي. |
3 quia zelavi super gloriantes, pacem peccatorum videns. | 3 لاني غرت من المتكبرين اذ رايت سلامة الاشرار. |
4 Quia non sunt eis impedimenta, sanus et pinguis est venter eorum. | 4 لانه ليست في موتهم شدائد وجسمهم سمين. |
5 In labore mortalium non sunt et cum hominibus non flagellantur. | 5 ليسوا في تعب الناس ومع البشر لا يصابون. |
6 Ideo quasi torques est eis superbia, et tamquam indumentum operuit eos violentia. | 6 لذلك تقلدوا الكبرياء. لبسوا كثوب ظلمهم. |
7 Prodit quasi ex adipe iniquitas eorum, erumpunt cogitationes cordis. | 7 جحظت عيونهم من الشحم. جاوزوا تصورات القلب. |
8 Subsannaverunt et locuti sunt nequitiam, iniquitatem ab excelso locuti sunt. | 8 يستهزئون ويتكلمون بالشر ظلما من العلاء يتكلمون. |
9 Posuerunt in caelo os suum, et lingua eorum transivit in terra. | 9 جعلوا افواههم في السماء وألسنتهم تتمشى في الارض. |
10 Ideo in alto sedent, et aquae plenae non pervenient ad eos. | 10 لذلك يرجع شعبه الى هنا وكمياه مروية يمتصون منهم. |
11 Et dixerunt: “ Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso? ”. | 11 وقالوا كيف يعلم الله وهل عند العلي معرفة. |
12 Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias. | 12 هوذا هؤلاء هم الاشرار ومستريحين الى الدهر يكثرون ثروة |
13 Et dixi: “ Ergo sine causa mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas; | 13 حقا قد زكّيت قلبي باطلا وغسلت بالنقاوة يدي. |
14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis ”. | 14 وكنت مصابا اليوم كله وتأدبت كل صباح. |
15 Si dixissem: “ Loquar ut illi ”, ecce generationem filiorum tuorum prodidissem. | 15 لو قلت احدّث هكذا لغدرت بجيل بنيك. |
16 Et cogitabam, ut cognoscerem hoc; labor erat in oculis meis, | 16 فلما قصدت معرفة هذا اذ هو تعب في عينيّ. |
17 donec intravi in sanctuarium Dei et intellexi novissima eorum. | 17 حتى دخلت مقادس الله وانتبهت الى آخرتهم. |
18 Verumtamen in lubrico posuisti eos, deiecisti eos in ruinas. | 18 حقا في مزالق جعلتهم. اسقطتهم الى البوار. |
19 Quomodo facti sunt in desolationem! Subito defecerunt, perierunt prae horrore. | 19 كيف صاروا للخراب بغتة. اضمحلوا فنوا من الدواهي. |
20 Velut somnium evigilantis, Domine, surgens imaginem ipsorum contemnes. | 20 كحلم عند التيّقظ يا رب عند التيقظ تحتقر خيالهم |
21 Quia exacerbatum est cor meum, et renes mei compuncti sunt; | 21 لانه تمرمر قلبي وانتخست في كليتيّ. |
22 et ego insipiens factus sum et nescivi: ut iumentum factus sum apud te. | 22 وانا بليد ولا اعرف. صرت كبهيم عندك. |
23 Ego autem semper tecum; tenuisti manum dexteram meam. | 23 ولكني دائما معك. امسكت بيدي اليمنى. |
24 In consilio tuo deduces me et postea cum gloria suscipies me. | 24 برأيك تهديني وبعد الى مجد تأخذني. |
25 Quis enim mihi est in caelo? Et tecum nihil volui super terram. | 25 من لي في السماء. ومعك لا اريد شيئا في الارض. |
26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. | 26 قد فني لحمي وقلبي. صخرة قلبي ونصيبي الله الى الدهر. |
27 Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnes, qui fornicantur abs te. | 27 لانه هوذا البعداء عنك يبيدون. تهلك كل من يزني عنك. |
28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam, ut annuntiem omnes operationes tuas in portis filiae Sion. | 28 اما انا فالاقتراب الى الله حسن لي. جعلت بالسيد الرب ملجإي لاخبر بكل صنائعك |