1Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
2Fili hominis, dic principi Tyri : Hæc dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti : Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus : et dedisti cor tuum quasi cor Dei :
3ecce sapientior es tu Daniele : omne secretum non est absconditum a te :
4in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis :
5in multitudine sapientiæ tuæ, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo :
6propterea hæc dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor dei,
7idcirco ecce ego adducam super te alienos, robustissimos gentium : et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiæ tuæ, et polluent decorem tuum.
8Interficient, et detrahent te : et morieris in interitu occisorum in corde maris.
9Numquid dicens loqueris : Deus ego sum, coram interficientibus te, cum sis homo, et non deus, in manu occidentium te ?
10Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

11Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, leva planctum super regem Tyri,
12et dices ei : Hæc dicit Dominus Deus : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore.
13In deliciis paradisi Dei fuisti : omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus : aurum, opus decoris tui : et foramina tua, in die qua conditus es, præparata sunt.
14Tu cherub extentus, et protegens, et posui te in monte sancto Dei : in medio lapidum ignitorum ambulasti,
15perfectus in viis tuis a die conditionis tuæ, donec inventa est iniquitas in te.
16In multitudine negotiationis tuæ repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti : et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum.
17Et elevatum est cor tuum in decore tuo ; perdidisti sapientiam tuam in decore tuo : in terram projeci te ; ante faciem regum dedi te ut cernerent te.
18In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuæ, polluisti sanctificationem tuam : producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram, in conspectu omnium videntium te.
19Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te : nihili factus es, et non eris in perpetuum.

20Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
21Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea :
22et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui : et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea judicia, et sanctificatus fuero in ea.
23Et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis ejus : et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus.
24Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis : et scient quia ego Dominus Deus.
25Hæc dicit Dominus Deus : Quando congregavero domum Israël de populis in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus : et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob :
26et habitabunt in ea securi, et ædificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum : et scient quia ego Dominus Deus eorum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc