1Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata : 2et invenerunt lapidem revolutum a monumento. 3Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu. 4Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. 5Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quæritis viventem cum mortuis ? 6non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, 7dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. 8Et recordatæ sunt verborum ejus. 9Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus. 10Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc. 11Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. 12Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
13Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. 14Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant. 15Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis : 16oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. 17Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ? 18Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus ? 19Quibus ille dixit : Quæ ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo : 20et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum : 21nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël : et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt. 22Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, 23et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. 24Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. 25Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ ! 26Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ? 27Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant. 28Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire. 29Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. 30Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. 31Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum. 32Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ? 33Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant, 34dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. 35Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
36Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere. 37Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. 38Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ? 39videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. 40Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. 41Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ? 42At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. 43Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
44Et dixit ad eos : Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. 45Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, 46et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die : 47et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma. 48Vos autem testes estis horum. 49Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
50Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. 51Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum. 52Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno : 53et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc