1Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 2Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem,
et stilla ad sanctuaria,
et propheta contra humum Israël.
3Et dices terræ Israël :
Hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego ad te,
et ejiciam gladium meum de vagina sua,
et occidam in te justum et impium.
4Pro eo autem quod occidi in te justum et impium,
idcirco egredietur gladius meus de vagina sua
ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem :
5ut sciat omnis caro quia ego Dominus,
eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
6Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum,
et in amaritudinibus ingemisce coram eis.
7Cumque dixerint ad te : Quare tu gemis ?
dices : Pro auditu :
quia venit, et tabescet omne cor,
et dissolventur universæ manus,
et infirmabitur omnis spiritus,
et per cuncta genua fluent aquæ :
ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.
8Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 9Fili hominis, propheta, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : loquere : Gladius, gladius exacutus est, et limatus :
10ut cædat victimas, exacutus est :
ut splendeat, limatus est :
qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.
11Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu :
iste exacutus est gladius, et iste limatus est,
ut sit in manu interficientis.
12Clama et ulula, fili hominis,
quia hic factus est in populo meo,
hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant :
gladio traditi sunt cum populo meo :
idcirco plaude super femur, 13quia probatus est :
et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit,
dicit Dominus Deus.
14Tu ergo, fili hominis, propheta,
et percute manu ad manum :
et duplicetur gladius,
ac triplicetur gladius interfectorum :
hic est gladius occisionis magnæ,
qui obstupescere eos facit
15et corde tabescere,
et multiplicat ruinas.
In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti,
et limati ad fulgendum,
amicti ad cædem.
16Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram,
quocumque faciei tuæ est appetitus.
17Quin et ego plaudam manu ad manum,
et implebo indignationem meam :
ego Dominus locutus sum.
18Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 19Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis : de terra una egredientur ambæ : et manu capiet conjecturam ; in capite viæ civitatis conjiciet. 20Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam. 21Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quærens, commiscens sagittas : interrogavit idola, exta consuluit. 22Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in cæde, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut ædificet munitiones. 23Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans : ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum. 24Idcirco hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ, et revelastis prævaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris, pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini. 25Tu autem, profane, impie dux Israël, cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita : 26hæc dicit Dominus Deus : Aufer cidarim, tolle coronam : nonne hæc est quæ humilem sublevavit, et sublimem humiliavit ? 27Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam : et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium, et tradam ei.
28Et tu, fili hominis, propheta, et dic : Hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum : et dices : Mucro, mucro, evaginate ad occidendum :
limate ut interficias et fulgeas :
29cum tibi viderentur vana,
et divinarentur mendacia,
ut dareris super colla vulneratorum impiorum,
quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita.
30Revertere ad vaginam tuam,
in loco in quo creatus es :
in terra nativitatis tuæ judicabo te.
31Et effundam super te indignationem meam ;
in igne furoris mei sufflabo in te :
daboque te in manus hominum insipientium,
et fabricantium interitum.
32Igni eris cibus ;
sanguis tuus erit in medio terræ ;
oblivioni traderis :
quia ego Dominus locutus sum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc