Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ezechielis 21


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :1 ויהי דבר יהוה אלי לאמר
2 Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem,
et stilla ad sanctuaria,
et propheta contra humum Israël.
2 בן אדם שים פניך אל ירושלם והטף אל מקדשים והנבא אל אדמת ישראל
3 Et dices terræ Israël :
Hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego ad te,
et ejiciam gladium meum de vagina sua,
et occidam in te justum et impium.
3 ואמרת לאדמת ישראל כה אמר יהוה הנני אליך והוצאתי חרבי מתערה והכרתי ממך צדיק ורשע
4 Pro eo autem quod occidi in te justum et impium,
idcirco egredietur gladius meus de vagina sua
ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem :
4 יען אשר הכרתי ממך צדיק ורשע לכן תצא חרבי מתערה אל כל בשר מנגב צפון
5 ut sciat omnis caro quia ego Dominus,
eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
5 וידעו כל בשר כי אני יהוה הוצאתי חרבי מתערה לא תשוב עוד
6 Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum,
et in amaritudinibus ingemisce coram eis.
6 ואתה בן אדם האנח בשברון מתנים ובמרירות תאנח לעיניהם
7 Cumque dixerint ad te : Quare tu gemis ?
dices : Pro auditu :
quia venit, et tabescet omne cor,
et dissolventur universæ manus,
et infirmabitur omnis spiritus,
et per cuncta genua fluent aquæ :
ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.
7 והיה כי יאמרו אליך על מה אתה נאנח ואמרת אל שמועה כי באה ונמס כל לב ורפו כל ידים וכהתה כל רוח וכל ברכים תלכנה מים הנה באה ונהיתה נאם אדני יהוה
8 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :8 ויהי דבר יהוה אלי לאמר
9 Fili hominis, propheta, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : loquere : Gladius, gladius exacutus est, et limatus :
9 בן אדם הנבא ואמרת כה אמר אדני אמר חרב חרב הוחדה וגם מרוטה
10 ut cædat victimas, exacutus est :
ut splendeat, limatus est :
qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.
10 למען טבח טבח הוחדה למען היה לה ברק מרטה או נשיש שבט בני מאסת כל עץ
11 Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu :
iste exacutus est gladius, et iste limatus est,
ut sit in manu interficientis.
11 ויתן אתה למרטה לתפש בכף היא הוחדה חרב והיא מרטה לתת אותה ביד הורג
12 Clama et ulula, fili hominis,
quia hic factus est in populo meo,
hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant :
gladio traditi sunt cum populo meo :
idcirco plaude super femur,
12 זעק והילל בן אדם כי היא היתה בעמי היא בכל נשיאי ישראל מגורי אל חרב היו את עמי לכן ספק אל ירך
13 quia probatus est :
et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit,
dicit Dominus Deus.
13 כי בחן ומה אם גם שבט מאסת לא יהיה נאם אדני יהוה
14 Tu ergo, fili hominis, propheta,
et percute manu ad manum :
et duplicetur gladius,
ac triplicetur gladius interfectorum :
hic est gladius occisionis magnæ,
qui obstupescere eos facit
14 ואתה בן אדם הנבא והך כף אל כף ותכפל חרב שלישתה חרב חללים היא חרב חלל הגדול החדרת להם
15 et corde tabescere,
et multiplicat ruinas.
In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti,
et limati ad fulgendum,
amicti ad cædem.
15 למען למוג לב והרבה המכשלים על כל שעריהם נתתי אבחת חרב אח עשויה לברק מעטה לטבח
16 Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram,
quocumque faciei tuæ est appetitus.
16 התאחדי הימיני השימי השמילי אנה פניך מעדות
17 Quin et ego plaudam manu ad manum,
et implebo indignationem meam :
ego Dominus locutus sum.
17 וגם אני אכה כפי אל כפי והניחתי חמתי אני יהוה דברתי
18 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :18 ויהי דבר יהוה אלי לאמר
19 Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis : de terra una egredientur ambæ : et manu capiet conjecturam ; in capite viæ civitatis conjiciet.19 ואתה בן אדם שים לך שנים דרכים לבוא חרב מלך בבל מארץ אחד יצאו שניהם ויד ברא בראש דרך עיר ברא
20 Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam.20 דרך תשים לבוא חרב את רבת בני עמון ואת יהודה בירושלם בצורה
21 Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quærens, commiscens sagittas : interrogavit idola, exta consuluit.21 כי עמד מלך בבל אל אם הדרך בראש שני הדרכים לקסם קסם קלקל בחצים שאל בתרפים ראה בכבד
22 Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in cæde, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut ædificet munitiones.22 בימינו היה הקסם ירושלם לשום כרים לפתח פה ברצח להרים קול בתרועה לשום כרים על שערים לשפך סללה לבנות דיק
23 Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans : ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.23 והיה להם כקסום שוא בעיניהם שבעי שבעות להם והוא מזכיר עון להתפש
24 Idcirco hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ, et revelastis prævaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris, pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini.24 לכן כה אמר אדני יהוה יען הזכרכם עונכם בהגלות פשעיכם להראות חטאותיכם בכל עלילותיכם יען הזכרכם בכף תתפשו
25 Tu autem, profane, impie dux Israël, cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita :25 ואתה חלל רשע נשיא ישראל אשר בא יומו בעת עון קץ
26 hæc dicit Dominus Deus : Aufer cidarim, tolle coronam : nonne hæc est quæ humilem sublevavit, et sublimem humiliavit ?26 כה אמר אדני יהוה הסיר המצנפת והרים העטרה זאת לא זאת השפלה הגבה והגבה השפיל
27 Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam : et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium, et tradam ei.
27 עוה עוה עוה אשימנה גם זאת לא היה עד בא אשר לו המשפט ונתתיו
28 Et tu, fili hominis, propheta, et dic : Hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum : et dices : Mucro, mucro, evaginate ad occidendum :
limate ut interficias et fulgeas :
28 ואתה בן אדם הנבא ואמרת כה אמר אדני יהוה אל בני עמון ואל חרפתם ואמרת חרב חרב פתוחה לטבח מרוטה להכיל למען ברק
29 cum tibi viderentur vana,
et divinarentur mendacia,
ut dareris super colla vulneratorum impiorum,
quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita.
29 בחזות לך שוא בקסם לך כזב לתת אותך אל צוארי חללי רשעים אשר בא יומם בעת עון קץ
30 Revertere ad vaginam tuam,
in loco in quo creatus es :
in terra nativitatis tuæ judicabo te.
30 השב אל תערה במקום אשר נבראת בארץ מכרותיך אשפט אתך
31 Et effundam super te indignationem meam ;
in igne furoris mei sufflabo in te :
daboque te in manus hominum insipientium,
et fabricantium interitum.
31 ושפכתי עליך זעמי באש עברתי אפיח עליך ונתתיך ביד אנשים בערים חרשי משחית
32 Igni eris cibus ;
sanguis tuus erit in medio terræ ;
oblivioni traderis :
quia ego Dominus locutus sum.
32 לאש תהיה לאכלה דמך יהיה בתוך הארץ לא תזכרי כי אני יהוה דברתי