Proverbia 16
12345678910111213141516171819202122232425262728293031
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam. | 1 Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam. |
2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus. | 2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus. |
3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ. | 3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ. |
4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum. | 4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum. |
5 Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. | 5 Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. |
6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. | 6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. |
7 Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. | 7 Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. |
8 Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate. | 8 Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate. |
9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus. | 9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus. |
10 Divinatio in labiis regis ; in judicio non errabit os ejus. | 10 Divinatio in labiis regis ; in judicio non errabit os ejus. |
11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi. | 11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi. |
12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium. | 12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium. |
13 Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur. | 13 Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur. |
14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam. | 14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam. |
15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus. | 15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus. |
16 Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. | 16 Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. |
17 Semita justorum declinat mala ; custos animæ suæ servat viam suam. | 17 Semita justorum declinat mala ; custos animæ suæ servat viam suam. |
18 Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. | 18 Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. |
19 Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis. | 19 Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis. |
20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est. | 20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est. |
21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet. | 21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet. |
22 Fons vitæ eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas. | 22 Fons vitæ eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas. |
23 Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam. | 23 Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam. |
24 Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium. | 24 Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium. |
25 Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem. | 25 Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem. |
26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. | 26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. |
27 Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit. | 27 Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit. |
28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes. | 28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes. |
29 Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam. | 29 Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam. |
30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum. | 30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum. |
31 Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur. | 31 Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur. |
32 Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. | 32 Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. |
33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. | 33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. |