Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Proverbia 16


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Hominis est animam præparare,
et Domini gubernare linguam.
1 Hominis est animum praeparare,
et Domini est responsio linguae.
2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus ;
spirituum ponderator est Dominus.
2 Omnes viae hominis purae sunt oculis eius,
spirituum ponderator est Dominus.
3 Revela Domino opera tua,
et dirigentur cogitationes tuæ.
3 Revela Domino opera tua,
et dirigentur cogitationes tuae.
4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus ;
impium quoque ad diem malum.
4 Universa secundum proprium finem operatus est Dominus;
impium quoque ad diem malum.
5 Abominatio Domini est omnis arrogans ;
etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens.
Initium viæ bonæ facere justitiam ;
accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
5 Abominatio Domini est omnis arrogans;
manus in manu, non erit innocens.
6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas,
et in timore Domini declinatur a malo.
6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas,
et in timore Domini declinatur a malo.
7 Cum placuerint Domino viæ hominis,
inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
7 Cum placuerint Domino viae hominis,
inimicos quoque eius convertet ad pacem.
8 Melius est parum cum justitia
quam multi fructus cum iniquitate.
8 Melius est parum cum iustitia
quam multi fructus sine aequitate.
9 Cor hominis disponit viam suam,
sed Domini est dirigere gressus ejus.
9 Cor hominis disponit viam suam,
sed Domini est dirigere gressus eius.
10 Divinatio in labiis regis ;
in judicio non errabit os ejus.
10 Divinatio in labiis regis,
in iudicio non errabit os eius.
11 Pondus et statera judicia Domini sunt,
et opera ejus omnes lapides sacculi.
11 Pondus et statera iusta Domini sunt,
et opera eius omnes lapides sacculi.
12 Abominabiles regi qui agunt impie,
quoniam justitia firmatur solium.
12 Abominantur reges agere impie,
quoniam iustitia firmatur solium.
13 Voluntas regum labia justa ;
qui recta loquitur diligetur.
13 Voluntas regum labia iusta;
qui recta loquitur, diligetur.
14 Indignatio regis nuntii mortis,
et vir sapiens placabit eam.
14 Indignatio regis nuntii mortis,
et vir sapiens placabit eam.
15 In hilaritate vultus regis vita,
et clementia ejus quasi imber serotinus.
15 In lumine vultus regis vita,
et voluntas eius quasi imber serotinus.
16 Posside sapientiam, quia auro melior est,
et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
16 Possidere sapientiam quanto melius est auro;
et acquirere prudentiam pretiosius est argento.
17 Semita justorum declinat mala ;
custos animæ suæ servat viam suam.
17 Semita iustorum declinare a malo;
custos animae suae, qui servat viam suam.
18 Contritionem præcedit superbia,
et ante ruinam exaltatur spiritus.
18 Contritionem praecedit superbia,
et ante ruinam exaltatio spiritus.
19 Melius est humiliari cum mitibus
quam dividere spolia cum superbis.
19 Melius est humiliari cum mitibus
quam dividere spolia cum superbis.
20 Eruditus in verbo reperiet bona,
et qui sperat in Domino beatus est.
20 Eruditus in verbo reperiet bona;
et, qui sperat in Domino, beatus est.
21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens,
et qui dulcis eloquio majora percipiet.
21 Qui sapiens est corde, appellabitur prudens;
et dulcedo labiorum addet doctrinam.
22 Fons vitæ eruditio possidentis ;
doctrina stultorum fatuitas.
22 Fons vitae eruditio possidentis;
poena stultorum stultitia.
23 Cor sapientis erudiet os ejus,
et labiis ejus addet gratiam.
23 Cor sapientis erudiet os eius
et labiis eius addet doctrinam.
24 Favus mellis composita verba ;
dulcedo animæ sanitas ossium.
24 Favus mellis composita verba,
dulcedo animae et sanitas ossium.
25 Est via quæ videtur homini recta,
et novissima ejus ducunt ad mortem.
25 Est via, quae videtur homini recta,
et novissima eius ducunt ad mortem.
26 Anima laborantis laborat sibi,
quia compulit eum os suum.
26 Anima laborantis laborat sibi,
quia compulit eum os suum.
27 Vir impius fodit malum,
et in labiis ejus ignis ardescit.
27 Vir impius fodit malum,
et in labiis eius quasi ignis ardens.
28 Homo perversus suscitat lites,
et verbosus separat principes.
28 Homo perversus suscitat lites,
et mussitator separat familiares.
29 Vir iniquus lactat amicum suum,
et ducit eum per viam non bonam.
29 Vir iniquus lactat amicum suum
et ducit eum per viam non bonam.
30 Qui attonitis oculis cogitat prava,
mordens labia sua perficit malum.
30 Qui attonitis oculis cogitat prava,
comprimens labia sua perficit malum.
31 Corona dignitatis senectus,
quæ in viis justitiæ reperietur.
31 Corona dignitatis canities,
quae in viis iustitiae reperietur.
32 Melior est patiens viro forti,
et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.
32 Melior est patiens viro forti,
et, qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
33 Sortes mittuntur in sinum,
sed a Domino temperantur.
33 Sortes mittuntur in sinum,
sed a Domino temperantur.