Primo libro delle Cronache 24
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Porro filiis Aaron hae partiones erant. Filii Aaron: Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar. | 1 Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron : Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. |
2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis; sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar. | 2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis : sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar. |
3 Et divisit eos David cum Sadoc de filiis Eleazari et cum Achimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. | 3 Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. |
4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar secundum capita virorum quam filii Ithamar; divisit igitur eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. | 4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim : et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. |
5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus; erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. | 5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus : erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. |
6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Achimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum: unam familiam pro Eleazar et unam pro Ithamar. | 6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum : unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar : et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar. |
7 Exivit autem sors prima Ioiarib, secunda Iedaiae, | 7 Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei, |
8 tertia Harim, quarta Seorim, | 8 tertia Harim, quarta Seorim, |
9 quinta Melchia, sexta Miamin, | 9 quinta Melchia, sexta Maiman, |
10 septima Accos, octava Abia, | 10 septima Accos, octava Abia, |
11 nona Iesua, decima Sechenia, | 11 nona Jesua, decima Sechenia, |
12 undecima Eliasib, duodecima Iacim, | 12 undecima Eliasib, duodecima Jacim, |
13 tertia decima Hoppha, quarta decima Isbaab, | 13 tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab, |
14 quinta decima Belga, sexta decima Emmer, | 14 decimaquinta Belga, decimasexta Emmer, |
15 septima decima Hezir, octava decima Aphses, | 15 decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses, |
16 nona decima Phethahia, vicesima Hezechiel, | 16 decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel, |
17 vicesima prima Iachin, vicesima secunda Gamul, | 17 vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul, |
18 vicesima tertia Dalaiau, vicesima quarta Maaziau. | 18 vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau. |
19 Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praecepit Dominus, Deus Israel. | 19 Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israël. |
20 Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant: de filiis Amram Subael et de filiis Subael Iehedeia. | 20 Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia. |
21 De filiis quoque Rohobiae princeps Iesias. | 21 De filiis quoque Rohobiæ, princeps Jesias. |
22 De Isaaritis vero Salomoth; de filiis Salomoth Iahath. | 22 Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath : |
23 De Hebronitis: Ieriau, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus. | 23 filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus. |
24 Filius Oziel Micha; de filiis Micha Samir; | 24 Filius Oziel, Micha : filius Micha, Samir. |
25 frater Micha Iesia; de filiis Iesiae Zacharias. | 25 Frater Micha, Jesia : filiusque Jesiæ, Zacharias. |
26 Filii Merari: Moholi et Musi. Filii eius: Iaziau et Bani. | 26 Filii Merari : Moholi, et Musi. Filius Oziau : Benno. |
27 Filius Merari: de Iaziau filio suo Soam et Zacchur et Hebri. | 27 Filius quoque Merari : Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri. |
28 Porro de Moholi filius Eleazar, qui non habebat liberos. | 28 Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos. |
29 Filius vero Cis Ierameel; | 29 Filius vero Cis, Jerameel. |
30 filii Musi: Moholi, Eder et Ierimoth. Isti filii Levi secundum familias suas. | 30 Filii Musi : Moholi, Eder et Jerimoth : isti filii Levi secundum domos familiarum suarum. |
31 Ipsi quoque miserunt sortes sicut fratres sui, filii Aaron coram David rege et Sadoc et Achimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores; omnes sors aequaliter dividebat. | 31 Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores : omnes sors æqualiter dividebat. |