Yermĭyahu ( ירמיהו) - Geremia 22
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 נבחר שם מעשר רב מכסף ומזהב חן טוב | 1 Melius est nomen bonum quam divitiae multae, super argentum et aurum gratia bona. |
2 עשיר ורש נפגשו עשה כלם יהוה | 2 Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus. |
3 ערום ראה רעה ויסתר ופתיים עברו ונענשו | 3 Callidus vidit malum et abscondit se; simplices pertransierunt et afflicti sunt damno. |
4 עקב ענוה יראת יהוה עשר וכבוד וחיים | 4 Praemium modestiae timor Domini, divitiae et gloria et vita. |
5 צנים פחים בדרך עקש שומר נפשו ירחק מהם | 5 Spinae et laquei in via perversi, custos autem animae suae longe recedit ab eis. |
6 חנך לנער על פי דרכו גם כי יזקין לא יסור ממנה | 6 Institue adulescentem iuxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. |
7 עשיר ברשים ימשול ועבד לוה לאיש מלוה | 7 Dives pauperibus imperat; et, qui accipit mutuum, servus est fenerantis. |
8 זורע עולה יקצור און ושבט עברתו יכלה | 8 Qui seminat iniquitatem, metet mala et virga irae suae consummabitur. |
9 טוב עין הוא יברך כי נתן מלחמו לדל | 9 Qui bono oculo est, benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi. |
10 גרש לץ ויצא מדון וישבת דין וקלון | 10 Eice derisorem, et exibit cum eo iurgium; cessabuntque causae et contumeliae. |
11 אהב טהור לב חן שפתיו רעהו מלך | 11 Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. |
12 עיני יהוה נצרו דעת ויסלף דברי בגד | 12 Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui. |
13 אמר עצל ארי בחוץ בתוך רחבות ארצח | 13 Dicit piger: “ Leo est foris, in medio platearum occidendus sum ”. |
14 שוחה עמקה פי זרות זעום יהוה יפול שם | 14 Fovea profunda os alienae; cui iratus est Dominus, incidet in eam. |
15 אולת קשורה בלב נער שבט מוסר ירחיקנה ממנו | 15 Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam. |
16 עשק דל להרבות לו נתן לעשיר אך למחסור | 16 Opprimis pauperem? Ipse augebit divitias suas. Donas ditiori? Ipse egebis. |
17 הט אזנך ושמע דברי חכמים ולבך תשית לדעתי | 17 Inclina aurem tuam et audi verba sapientium, appone autem cor ad doctrinam meam, |
18 כי נעים כי תשמרם בבטנך יכנו יחדו על שפתיך | 18 quia pulchra erunt, cum servaveris ea in ventre tuo, et redundabunt in labiis tuis. |
19 להיות ביהוה מבטחך הודעתיך היום אף אתה | 19 Ut sit in Domino fiducia tua, ostendi ea tibi hodie. |
20 הלא כתבתי לך שלשום במועצות ודעת | 20 Nonne descripsi ea tibi nudiustertius in cogitationibus et scientia, |
21 להודיעך קשט אמרי אמת להשיב אמרים אמת לשלחיך | 21 ut ostenderem tibi firmitatem verborum veritatis, ut respondeas illi, qui misit te? |
22 אל תגזל דל כי דל הוא ואל תדכא עני בשער | 22 Non facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum in porta, |
23 כי יהוה יריב ריבם וקבע את קבעיהם נפש | 23 quia iudicabit Dominus causam eorum, et anima spoliabit spoliatores. |
24 אל תתרע את בעל אף ואת איש חמות לא תבוא | 24 Noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso, |
25 פן תאלף ארחתו ולקחת מוקש לנפשך | 25 ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae. |
26 אל תהי בתקעי כף בערבים משאות | 26 Noli esse cum his, qui iungunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis: |
27 אם אין לך לשלם למה יקח משכבך מתחתיך | 27 si enim non habes unde restituas, quid causae est ut tollat lectum tuum subter te? |
28 אל תסג גבול עולם אשר עשו אבותיך | 28 Ne transferas terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. |
29 חזית איש מהיר במלאכתו לפני מלכים יתיצב בל יתיצב לפני חשכים | 29 Vidisti virum velocem in opere suo: coram regibus stabit nec erit ante ignobiles. |