Scrutatio

Thursday, 10 October 2024 - San Daniele m. ( Letture di oggi)

III Ioannis 1


font

1Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.2Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.
3Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas.4Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.5Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,6qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ : quos, benefaciens, deduces digne Deo.7Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.8Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
9Scripsissem forsitan ecclesiæ : sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos :10propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres : et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.11Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum.
12Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus : et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.
13Multa habui tibi scribere : sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.14Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.