| 1 Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis. | 1 هلم الآن ايها الاغنياء ابكوا مولولين على شقاوتكم القادمة. |
| 2 Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. | 2 غناكم قد تهرأ وثيابكم قد اكلها العث. |
| 3 Aurum et argentum vestrum æruginavit : et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. | 3 ذهبكم وفضتكم قد صدئا وصدأهما يكون شهادة عليكم ويأكل لحومكم كنار. قد كنزتم في الايام الاخيرة. |
| 4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit. | 4 هوذا اجرة الفعلة الذين حصدوا حقولكم المبخوسة منكم تصرخ وصياح الحصادين قد دخل الى أذني رب الجنود. |
| 5 Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. | 5 قد ترفهتم على الارض وتنعمتم وربيتم قلوبكم كما في يوم الذبح. |
6 Addixistis, et occidistis justum, et non restitit vobis.
| 6 حكمتم على البار. قتلتموه. لا يقاومكم |
| 7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. | 7 فتأنوا ايها الاخوة الى مجيء الرب. هوذا الفلاح ينتظر ثمر الارض الثمين متأنيا عليه حتى ينال المطر المبكر والمتأخر. |
| 8 Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra : quoniam adventus Domini appropinquavit. | 8 فتأنوا انتم وثبتوا قلوبكم لان مجيء الرب قد اقترب. |
| 9 Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit. | 9 لا يئن بعضكم على بعض ايها الاخوة لئلا تدانوا. هوذا الديان واقف قدام الباب. |
| 10 Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini. | 10 خذوا يا اخوتي مثالا لاحتمال المشقات والاناة الانبياء الذين تكلموا باسم الرب. |
11 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.
| 11 ها نحن نطوّب الصابرين. قد سمعتم بصبر ايوب ورأيتم عاقبة الرب. لان الرب كثير الرحمة ورأوف |
12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester : Est, est : Non, non : ut non sub judicio decidatis.
| 12 ولكن قبل كل شيء يا اخوتي لا تحلفوا لا بالسماء ولا بالارض ولا بقسم آخر. بل لتكن نعمكم نعم ولاكم لا لئلا تقعوا تحت دينونة |
| 13 Tristatur aliquis vestrum ? oret. Æquo animo est ? psallat. | 13 أعلى احد بينكم مشقات فليصلّ. أمسرور احد فليرتل. |
| 14 Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini : | 14 أمريض احد بينكم فليدع شيوخ الكنيسة فيصلّوا عليه ويدهنوه بزيت باسم الرب |
| 15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei. | 15 وصلاة الايمان تشفي المريض والرب يقيمه وان كان قد فعل خطية تغفر له. |
| 16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua. | 16 اعترفوا بعضكم لبعض بالزلات وصلّوا بعضكم لاجل بعض لكي تشفوا. طلبة البار تقتدر كثيرا في فعلها. |
| 17 Elias homo erat similis nobis passibilis : et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. | 17 كان ايليا انسانا تحت الآلام مثلنا وصلّى صلاة ان لا تمطر فلم تمطر على الارض ثلاث سنين وستة اشهر. |
18 Et rursum oravit : et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.
| 18 ثم صلّى ايضا فاعطت السماء مطرا واخرجت الارض ثمرها |
| 19 Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum : | 19 ايها الاخوة ان ضل احد بينكم عن الحق فردّه احد |
| 20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. | 20 فليعلم ان من رد خاطئا عن ضلال طريقه يخلّص نفسا من الموت ويستر كثرة من الخطايا ٍ |