Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ioannes 15


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.1 انا الكرمة الحقيقية وابي الكرّام.
2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.2 كل غصن فيّ لا يأتي بثمر ينزعه. وكل ما يأتي بثمر ينقيه ليأتي بثمر اكثر.
3 Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.3 انتم الآن انقياء لسبب الكلام الذي كلمتكم به.
4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.4 اثبتوا فيّ وانا فيكم. كما ان الغصن لا يقدر ان يأتي بثمر من ذاته ان لم يثبت في الكرمة كذلك انتم ايضا ان لم تثبتوا فيّ.
5 Ego sum vitis, vos palmites : qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.5 انا الكرمة وانتم الاغصان. الذي يثبت فيّ وانا فيه هذا يأتي بثمر كثير. لانكم بدوني لا تقدرون ان تفعلوا شيئا.
6 Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.6 ان كان احد لا يثبت فيّ يطرح خارجا كالغصن فيجف ويجمعونه ويطرحونه في النار فيحترق.
7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.7 ان ثبتم فيّ وثبت كلامي فيكم تطلبون ما تريدون فيكون لكم.
8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.
8 بهذا يتمجد ابي ان تأتوا بثمر كثير فتكونون تلاميذي.
9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.9 كما احبني الآب كذلك احببتكم انا. اثبتوا في محبتي.
10 Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.10 ان حفظتم وصاياي تثبتون في محبتي كما اني انا قد حفظت وصايا ابي واثبت في محبته.
11 Hæc locutus sum vobis : ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.11 كلمتكم بهذا لكي يثبت فرحي فيكم ويكمل فرحكم
12 Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.12 هذه هي وصيتي ان تحبوا بعضكم بعضا كما احببتكم.
13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.13 ليس لاحد حب اعظم من هذا ان يضع احد نفسه لاجل احبائه.
14 Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.14 انتم احبائي ان فعلتم ما اوصيكم به.
15 Jam non dicam vos servos : quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos : quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.15 لا اعود اسميكم عبيدا لان العبد لا يعلم ما يعمل سيده. لكني قد سميتكم احباء لاني أعلمتكم بكل ما سمعته من ابي.
16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat : ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.16 ليس انتم اخترتموني بل انا اخترتكم واقمتكم لتذهبوا وتأتوا بثمر ويدوم ثمركم. لكي يعطيكم الآب كل ما طلبتم باسمي.
17 Hæc mando vobis : ut diligatis invicem.
17 بهذا اوصيكم حتى تحبوا بعضكم بعضا
18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.18 ان كان العالم يبغضكم فاعلموا انه قد ابغضني قبلكم.
19 Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.19 لو كنتم من العالم لكان العالم يحب خاصته. ولكن لانكم لستم من العالم بل انا اخترتكم من العالم لذلك يبغضكم العالم.
20 Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis : non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.20 اذكروا الكلام الذي قلته لكم ليس عبد اعظم من سيده. ان كانوا قد اضطهدوني فسيضطهدونكم. وان كانوا قد حفظوا كلامي فسيحفظون كلامكم.
21 Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum : quia nesciunt eum qui misit me.21 لكنهم انما يفعلون بكم هذا كله من اجل اسمي لانهم لا يعرفون الذي ارسلني.
22 Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo.22 لو لم اكن قد جئت وكلمتهم لم تكن لهم خطية. واما الآن فليس لهم عذر في خطيتهم.
23 Qui me odit, et Patrem meum odit.23 الذي يبغضني يبغض ابي ايضا.
24 Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.24 لو لم اكن قد عملت بينهم اعمالا لم يعملها احد غيري لم تكن لهم خطية. واما الآن فقد رأوا وابغضوني انا وابي.
25 Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis.25 لكن لكي تتم الكلمة المكتوبة في ناموسهم انهم ابغضوني بلا سبب
26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ;26 ومتى جاء المعزي الذي سأرسله انا اليكم من الآب روح الحق الذي من عند الآب ينبثق فهو يشهد لي.
27 et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.27 وتشهدون انتم ايضا لانكم معي من الابتداء