Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ioannes 15


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.1 אנכי הגפן האמתית ואבי הוא הכרם
2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.2 כל שריג בי אשר איננו עשה פרי יסירנו ואשר יעשה פרי יטהרנו להרבות את פריו
3 Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.3 אתם כעת מטהרים בעבור דברי אשר דברתי אליכם
4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.4 עמדו בי ואני בכם כאשר השריג בל יעשה פרי מאליו אם לא יעמד בגפן כן גם אתם אם לא תעמדו בי
5 Ego sum vitis, vos palmites : qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.5 אנכי הוא הגפן ואתם השריגים העמד בי ואני בו הוא יעשה פרי לרב כי בלעדי לא תוכלון עשות מאומה
6 Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.6 איש אשר לא יעמד בי השלך כשריג החוצה וייבש וילקטום וישליכום אל תוך האש והיה לבער
7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.7 והיה אם תעמדו בי ודברי יהיו בכם ככל חפצכם תשאלו ויעשה לכם
8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.
8 בזאת נכבד אבי בעשותכם פרי לרב והייתם לי לתלמידים
9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.9 כאשר אהבני אבי אהבתי אתכם גם אני ואתם עמדו באהבתי
10 Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.10 אם תשמרו את מצותי תעמדו באהבתי כאשר שמרתי גם אני את מצות אבי ועמדתי באהבתו
11 Hæc locutus sum vobis : ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.11 את אלה דברתי אליכם בעבור תהיה שמחתי בכם ותמלא שמחתכם
12 Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.12 הנה זאת מצותי כי תאהבון איש את אחיו כאשר אהבתיכם
13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.13 אין לאיש אהבה יתרה מתתו את נפשו בעד ידידיו
14 Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.14 ואתם ידידי אתם אם תעשו את אשר אני מצוה אתכם
15 Jam non dicam vos servos : quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos : quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.15 לא אקרא לכם עוד עבדים כי העבד איננו ידע את אשר יעשה אדניו כי אם אמרתי ידידי אתם כי כל אשר שמעתי מאת אבי הודעתי אתכם
16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat : ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.16 לא אתם בחרתם בי כי אם אנכי בחרתי בכם והפקדתי אתכם ללכת ולעשות פרי ופריכם יקום והיה כל אשר תשאלו מאבי בשמי יתן לכם
17 Hæc mando vobis : ut diligatis invicem.
17 את אלה אני מצוה אתכם למען תאהבון איש את אחיו
18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.18 אם העולם שנא אתכם דעו כי אתי שנא ראשונה
19 Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.19 אלו מן העולם הייתם כי אז אהב העולם את אשר לו ויען כי אינכם מן העולם כי אם בחרתי אתכם מתוך העולם לכן העולם ישנא אתכם
20 Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis : non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.20 זכרו את דברי אשר דברתי אליכם העבד איננו גדול מאדניו אם רדפו אתי גם אתכם ירדפו אם שמרו את דברי גם את דברכם ישמרו
21 Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum : quia nesciunt eum qui misit me.21 אבל כל זאת יעשו לכם בעבור שמי כי לא ידעו את שלחי
22 Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo.22 לולא באתי ודברתי אליהם לא היה בהם חטא ועתה לא יוכלון להתנצל על חטאתם
23 Qui me odit, et Patrem meum odit.23 השנא אתי ישנא גם את אבי
24 Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.24 לולא עשיתי בתוכם את המעשים אשר איש זולתי לא עשה לא היה בהם חטא ועתה ראו וישנאו גם אתי גם את אבי
25 Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis.25 אך למלאת דבר הכתוב בתורתם שנאת חנם שנאוני
26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ;26 ובבוא הפרקליט אשר אשלחנו לכם מאת אבי רוח האמת היוצא מאת אבי הוא יעיד עלי
27 et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.27 וגם אתם תעידו כי מראש הייתם עמדי