Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ioannes 10


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Amen, amen dico vobis : qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.1 الحق الحق اقول لكم ان الذي لا يدخل من الباب الى حظيرة الخراف بل يطلع من موضع آخر فذاك سارق ولص.
2 Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.2 واما الذي يدخل من الباب فهو راعي الخراف.
3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas.3 لهذا يفتح البواب والخراف تسمع صوته فيدعو خرافه الخاصة باسماء ويخرجها.
4 Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.4 ومتى اخرج خرافه الخاصة يذهب امامها والخراف تتبعه لانها تعرف صوته.
5 Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vocem alienorum.5 واما الغريب فلا تتبعه بل تهرب منه لانها لا تعرف صوت الغرباء.
6 Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.6 هذا المثل قاله لهم يسوع. واما هم فلم يفهموا ما هو الذي كان يكلمهم به
7 Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.7 فقال لهم يسوع ايضا الحق الحق اقول لكم اني انا باب الخراف.
8 Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.8 جميع الذين أتوا قبلي هم سراق ولصوص. ولكن الخراف لم تسمع لهم.
9 Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.9 انا هو الباب. ان دخل بي احد فيخلص ويدخل ويخرج ويجد مرعى.
10 Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.10 السارق لا يأتي الا ليسرق ويذبح ويهلك. واما انا فقد أتيت لتكون لهم حياة وليكون لهم افضل.
11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.11 انا هو الراعي الصالح. والراعي الصالح يبذل نفسه عن الخراف.
12 Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves ;12 واما الذي هو اجير وليس راعيا الذي ليست الخراف له فيرى الذئب مقبلا ويترك الخراف ويهرب. فيخطف الذئب الخراف ويبددها.
13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.13 والاجير يهرب لانه اجير ولا يبالي بالخراف.
14 Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.14 اما انا فاني الراعي الصالح واعرف خاصتي وخاصتي تعرفني
15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis.15 كما ان الآب يعرفني وانا اعرف الآب. وانا اضع نفسي عن الخراف.
16 Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.16 ولي خراف أخر ليست من هذه الحظيرة ينبغي ان آتي بتلك ايضا فتسمع صوتي وتكون رعية واحدة وراع واحد.
17 Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.17 لهذا يحبني الآب لاني اضع نفسي لآخذها ايضا.
18 Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
18 ليس احد يأخذها مني بل اضعها انا من ذاتي. لي سلطان ان اضعها ولي سلطان ان آخذها ايضا. هذه الوصية قبلتها من ابي.
19 Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.19 فحدث ايضا انشقاق بين اليهود بسبب هذا الكلام.
20 Dicebant autem multi ex ipsis : Dæmonium habet, et insanit : quid eum auditis ?20 فقال كثيرون منهم به شيطان وهو يهذي. لماذا تستمعون له.
21 Alii dicebant : Hæc verba non sunt dæmonium habentis : numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire ?
21 آخرون قالوا ليس هذا كلام من به شيطان. ألعل شيطانا يقدر ان يفتح اعين العميان
22 Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat.22 وكان عيد التجديد في اورشليم وكان شتاء.
23 Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.23 وكان يسوع يتمشى في الهيكل في رواق سليمان.
24 Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam.24 فاحتاط به اليهود وقالوا له الى متى تعلّق انفسنا. ان كنت انت المسيح فقل لنا جهرا.
25 Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis : opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me :25 اجابهم يسوع اني قلت لكم ولستم تؤمنون. الاعمال التي انا اعملها باسم ابي هي تشهد لي.
26 sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.26 ولكنكم لستم تؤمنون لانكم لستم من خرافي كما قلت لكم.
27 Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me :27 خرافي تسمع صوتي وانا اعرفها فتتبعني.
28 et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.28 وانا اعطيها حياة ابدية ولن تهلك الى الابد ولا يخطفها احد من يدي.
29 Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei.29 ابي الذي اعطاني اياها هو اعظم من الكل ولا يقدر احد ان يخطف من يد ابي.
30 Ego et Pater unum sumus.
30 انا والآب واحد
31 Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.31 فتناول اليهود ايضا حجارة ليرجموه.
32 Respondit eis Jesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis ?32 اجابهم يسوع اعمالا كثيرة حسنة أريتكم من عند ابي. بسبب اي عمل منها ترجمونني.
33 Responderunt ei Judæi : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia ; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.33 اجابه اليهود قائلين لسنا نرجمك لاجل عمل حسن بل لاجل تجديف. فانك وانت انسان تجعل نفسك الها.
34 Respondit eis Jesus : Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi : Dii estis ?34 اجابهم يسوع أليس مكتوبا في ناموسكم انا قلت انكم آلهة.
35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura :35 ان قال آلهة لاولئك الذين صارت اليهم كلمة الله. ولا يمكن ان ينقض المكتوب.
36 quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum ?36 فالذي قدسه الآب وارسله الى العالم أتقولون له انك تجدف لاني قلت اني ابن الله.
37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.37 ان كنت لست اعمل اعمال ابي فلا تؤمنوا بي.
38 Si autem facio : etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.38 ولكن ان كنت اعمل فان لم تؤمنوا بي فآمنوا بالاعمال لكي تعرفوا وتؤمنوا ان الآب فيّ وانا فيه
39 Quærebant ergo eum apprehendere : et exivit de manibus eorum.39 فطلبوا ايضا ان يمسكوه فخرج من ايديهم.
40 Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic ;40 ومضى ايضا الى عبر الاردن الى المكان الذي كان يوحنا يعمد فيه اولا ومكث هناك.
41 et multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum.41 فأتى اليه كثيرون وقالوا ان يوحنا لم يفعل آية واحدة. ولكن كل ما قاله يوحنا عن هذا كان حقا.
42 Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.42 فآمن كثيرون به هناك