Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ioannes 1


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 In principio erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum.
1 في البدء كان الكلمة والكلمة كان عند الله وكان الكلمة الله.
2 Hoc erat in principio apud Deum.
2 هذا كان في البدء عند الله.
3 Omnia per ipsum facta sunt :
et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
3 كل شيء به كان وبغيره لم يكن شيء مما كان.
4 In ipso vita erat,
et vita erat lux hominum :
4 فيه كانت الحياة والحياة كانت نور الناس.
5 et lux in tenebris lucet,
et tenebræ eam non comprehenderunt.
5 والنور يضيء في الظلمة والظلمة لم تدركه
6 Fuit homo
missus a Deo,
cui nomen erat Joannes.
6 كان انسان مرسل من الله اسمه يوحنا.
7 Hic venit in testimonium
ut testimonium perhiberet de lumine,
ut omnes crederent per illum.
7 هذا جاء للشهادة ليشهد للنور لكي يؤمن الكل بواسطته.
8 Non erat ille lux,
sed ut testimonium perhiberet de lumine.
8 لم يكن هو النور بل ليشهد للنور.
9 Erat lux vera,
quæ illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum.
9 كان النور الحقيقي الذي ينير كل انسان آتيا الى العالم.
10 In mundo erat,
et mundus per ipsum factus est,
et mundus eum non cognovit.
10 كان في العالم وكوّن العالم به ولم يعرفه العالم.
11 In propria venit,
et sui eum non receperunt.
11 الى خاصته جاء وخاصته لم تقبله.
12 Quotquot autem receperunt eum,
dedit eis potestatem filios Dei fieri,
his qui credunt in nomine ejus :
12 واما كل الذين قبلوه فاعطاهم سلطانا ان يصيروا اولاد الله اي المؤمنون باسمه.
13 qui non ex sanguinibus,
neque ex voluntate carnis,
neque ex voluntate viri,
sed ex Deo nati sunt.
13 الذين ولدوا ليس من دم ولا من مشيئة جسد ولا من مشيئة رجل بل من الله
14 Et Verbum caro factum est,
et habitavit in nobis :
et vidimus gloriam ejus,
gloriam quasi unigeniti a Patre
plenum gratiæ et veritatis.
14 والكلمة صار جسدا وحلّ بيننا ورأينا مجده مجدا كما لوحيد من الآب مملوءا نعمة وحقا.
15 Joannes testimonium perhibet de ipso,
et clamat dicens :
Hic erat quem dixi :
Qui post me venturus est,
ante me factus est :
quia prior me erat.
15 يوحنا شهد له ونادى قائلا هذا هو الذي قلت عنه ان الذي يأتي بعدي صار قدامي لانه كان قبلي.
16 Et de plenitudine ejus
nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :
16 ومن ملئه نحن جميعا اخذنا. ونعمة فوق نعمة.
17 quia lex per Moysen data est,
gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
17 لان الناموس بموسى اعطي. اما النعمة والحق فبيسوع المسيح صارا.
18 Deum nemo vidit umquam :
unigenitus Filius, qui est in sinu Patris,
ipse enarravit.
18 الله لم يره احد قط. الابن الوحيد الذي هو في حضن الآب هو خبّر
19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ?19 وهذه هي شهادة يوحنا حين ارسل اليهود من اورشليم كهنة ولاويين ليسألوه من انت.
20 Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus.20 فاعترف ولم ينكر واقرّ اني لست انا المسيح.
21 Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non.21 فسألوه اذا ماذا. ايليا انت. فقال لست انا. النبي انت. فاجاب لا.
22 Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ?22 فقالوا له من انت لنعطي جوابا للذين ارسلونا. ماذا تقول عن نفسك.
23 Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.23 قال انا صوت صارخ في البرية قوّموا طريق الرب كما قال اشعياء النبي.
24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.24 وكان المرسلون من الفريسيين.
25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ?25 فسألوه وقالوا له فما بالك تعمّد ان كنت لست المسيح ولا ايليا ولا النبي.
26 Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.26 اجابهم يوحنا قائلا انا اعمد بماء. ولكن في وسطكم قائم الذي لستم تعرفونه.
27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.27 هو الذي يأتي بعدي الذي صار قدامي الذي لست بمستحق ان احل سيور حذائه.
28 Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
28 هذا كان في بيت عبرة في عبر الاردن حيث كان يوحنا يعمد
29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.29 وفي الغد نظر يوحنا يسوع مقبلا اليه فقال هوذا حمل الله الذي يرفع خطية العالم.
30 Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat :30 هذا هو الذي قلت عنه يأتي بعدي رجل صار قدامي لانه كان قبلي.
31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.31 وانا لم اكن اعرفه. لكن ليظهر لاسرائيل لذلك جئت اعمد بالماء.
32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.32 وشهد يوحنا قائلا اني قد رأيت الروح نازلا مثل حمامة من السماء فاستقر عليه.
33 Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.33 وانا لم اكن اعرفه. لكن الذي ارسلني لاعمد بالماء ذاك قال لي الذي ترى الروح نازلا ومستقرا عليه فهذا هو الذي يعمد بالروح القدس.
34 Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
34 وانا قد رأيت وشهدت ان هذا هو ابن الله
35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.35 وفي الغد ايضا كان يوحنا واقفا هو واثنان من تلاميذه.
36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei.36 فنظر الى يسوع ماشيا فقال هوذا حمل الله.
37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.37 فسمعه التلميذان يتكلم فتبعا يسوع.
38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ?38 فالتفت يسوع ونظرهما يتبعان فقال لهما ماذا تطلبان. فقالا ربي الذي تفسيره يا معلّم اين تمكث.
39 Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima.39 فقال لهما تعاليا وانظرا. فأتيا ونظرا اين كان يمكث ومكثا عنده ذلك اليوم. وكان نحو الساعة العاشرة.
40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.40 كان اندراوس اخو سمعان بطرس واحدا من الاثنين اللذين سمعا يوحنا وتبعاه.
41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).41 هذا وجد اولا اخاه سمعان فقال له قد وجدنا مسيا. الذي تفسيره المسيح.
42 Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.42 فجاء به الى يسوع. فنظر اليه يسوع وقال انت سمعان بن يونا. انت تدعى صفا الذي تفسيره بطرس
43 In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me.43 في الغد اراد يسوع ان يخرج الى الجليل. فوجد فيلبس فقال له اتبعني.
44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.44 وكان فيلبس من بيت صيدا من مدينة اندراوس وبطرس.
45 Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.45 فيلبس وجد نثنائيل وقال له وجدنا الذي كتب عنه موسى في الناموس والانبياء يسوع ابن يوسف الذي من الناصرة.
46 Et dixit ei Nathanaël : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : Veni et vide.46 فقال له نثنائيل أمن الناصرة يمكن ان يكون شيء صالح. قال له فيلبس تعال وانظر
47 Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est.47 ورأى يسوع نثنائيل مقبلا اليه فقال عنه هوذا اسرائيلي حقا لا غش فيه.
48 Dicit ei Nathanaël : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.48 قال له نثنائيل من اين تعرفني. اجاب يسوع وقال له. قبل ان دعاك فيلبس وانت تحت التينة رأيتك.
49 Respondit ei Nathanaël, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.49 اجاب نثنائيل وقال له يا معلّم انت ابن الله. انت ملك اسرائيل.
50 Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis ; majus his videbis.50 اجاب يسوع وقال له هل آمنت لاني قلت لك اني رأيتك تحت التينة. سوف ترى اعظم من هذا.
51 Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.51 وقال له الحق الحق اقول لكم من الآن ترون السماء مفتوحة وملائكة الله يصعدون وينزلون على ابن الانسان