Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ioannes 1


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 In principio erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum.
1 בראשית היה הדבר והדבר היה את האלהים ואלהים היה הדבר
2 Hoc erat in principio apud Deum.
2 הוא היה בראשית אצל האלהים
3 Omnia per ipsum facta sunt :
et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
3 הכל נהיה על ידו ומבלעדיו לא נהיה כל אשר נהיה
4 In ipso vita erat,
et vita erat lux hominum :
4 בו היו חיים והחיים היו אור בני האדם
5 et lux in tenebris lucet,
et tenebræ eam non comprehenderunt.
5 והאור בחשך זרח והחשך לא השיגו
6 Fuit homo
missus a Deo,
cui nomen erat Joannes.
6 ויהי איש שלוח מאת האלהים ושמו יוחנן
7 Hic venit in testimonium
ut testimonium perhiberet de lumine,
ut omnes crederent per illum.
7 הוא בא לעדות להעיד על האור למען יאמינו כלם על ידו
8 Non erat ille lux,
sed ut testimonium perhiberet de lumine.
8 הוא לא היה האור כי אם להעיד על האור
9 Erat lux vera,
quæ illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum.
9 האור האמתי המאיר לכל אדם היה בא אל העולם
10 In mundo erat,
et mundus per ipsum factus est,
et mundus eum non cognovit.
10 בעולם היה ועל ידו נהיה העולם והעולם לא הכירו
11 In propria venit,
et sui eum non receperunt.
11 הוא בא אל אשר לו ואשר המה לו לא קבלהו
12 Quotquot autem receperunt eum,
dedit eis potestatem filios Dei fieri,
his qui credunt in nomine ejus :
12 והמקבלים אתו נתן עז למו להיות בנים לאלהים המאמינים בשמו
13 qui non ex sanguinibus,
neque ex voluntate carnis,
neque ex voluntate viri,
sed ex Deo nati sunt.
13 אשר לא מדם ולא מחפץ הבשר אף לא מחפץ גבר כי אם מאלהים נולדו
14 Et Verbum caro factum est,
et habitavit in nobis :
et vidimus gloriam ejus,
gloriam quasi unigeniti a Patre
plenum gratiæ et veritatis.
14 והדבר נהיה בשר וישכן בתוכנו ונחזה תפארתו כתפארת בן יחיד לאביו רב חסד ואמת
15 Joannes testimonium perhibet de ipso,
et clamat dicens :
Hic erat quem dixi :
Qui post me venturus est,
ante me factus est :
quia prior me erat.
15 ויוחנן מעיד עליו ויקרא לאמר הנה זה הוא אשר אמרתי עליו הבא אחרי היה לפני כי קדם לי היה
16 Et de plenitudine ejus
nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :
16 וממלואו לקחנו כלנו חסד על חסד
17 quia lex per Moysen data est,
gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
17 כי התורה נתנה ביד משה והחסד והאמת באו על ידי ישוע המשיח
18 Deum nemo vidit umquam :
unigenitus Filius, qui est in sinu Patris,
ipse enarravit.
18 את האלהים לא ראה איש מעולם הבן היחיד אשר בחיק האב הוא הודיע
19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ?19 וזאת היא עדות יוחנן בשלח היהודים מירושלים כהנים ולוים לשאל אתו מי אתה
20 Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus.20 ויודה ולא כחש ויודה לאמר אני אינני המשיח
21 Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non.21 וישאלו אתו מי אפוא אתה האתה אליהו ויאמר אינני האתה הנביא ויען לא
22 Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ?22 ויאמרו אליו מי זה אתה למען נשיב לשלחינו דבר מה תאמר עליך
23 Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.23 ויאמר אני קול קורא במדבר פנו דרך יהוה כאשר דבר ישעיהו הנביא
24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.24 והמשלחים היו מן הפרושים
25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ?25 וישאלהו ויאמרו אליו מדוע אפוא מטביל אתה אם אינך המשיח או אליה או הנביא
26 Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.26 ויען אתם יוחנן ויאמר אנכי מטביל במים ובתוככם עומד אשר לא ידעתם אתו
27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.27 הוא הבא אחרי אשר היה לפני ואני נקלתי מהתיר שרוך נעליו
28 Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
28 זאת היתה בבית עברה מעבר לירדן מקום אשר יוחנן מטביל שם
29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.29 ויהי ממחרת וירא יוחנן את ישוע בא אליו ויאמר הנה שה האלהים הנשא חטאת העולם
30 Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat :30 זה הוא אשר אמרתי עליו אחרי יבא איש אשר היה לפני כי קדם לי היה
31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.31 ואני לא ידעתיו כי אם בעבור יגלה בישראל באתי אני לטבל במים
32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.32 ויעד יוחנן ויאמר חזיתי הרוח כדמות יונה ירדת משמים ותנח עליו
33 Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.33 ואני לא ידעתיו אולם השלח אתי לטבל במים הוא אמר אלי את אשר תראה הרוח ירדת ונחה עליו הנה זה הוא אשר יטבל ברוח הקדש
34 Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
34 ואני ראיתי ואעידה כי זה הוא בן האלהים
35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.35 ויהי ממחרת ויסף יוחנן ויעמד ושנים מתלמידיו עמו
36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei.36 ויבט אל ישוע והוא מתהלך ויאמר הנה שה האלהים
37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.37 ושני תלמידיו שמעו את דברו וילכו אחרי ישוע
38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ?38 ויפן ישוע אחריו וירא אתם הלכים אחריו ויאמר אליהם מה תבקשו ויאמרו אליו רבי פרושו מורי איפה תלין
39 Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima.39 ויאמר אליהם באו וראו ויבאו ויראו את מקום מלונו וישבו עמו ביום ההוא והעת כשעה העשירית
40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.40 ואחד מן השנים אשר שמעו מאת יוחנן והלכו אחריו הוא אנדרי אחי שמעון פטרוס
41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).41 הוא פגש בראשונה את שמעון אחיו ויאמר אליו את המשיח מצאנו אשר תרגומו כריסטוס
42 Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.42 ויוליכהו אל ישוע ויהי כהביט אליו ישוע ויאמר שמעון בן יונה לך יקרא כיפא אשר תרגומו פטרוס
43 In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me.43 ויהי ממחרת ויואל ישוע לצאת הגלילה וימצא את פילפוס ויאמר אליו לך אחרי
44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.44 ופילפוס היה מבית צידה עיר אנדרי ופטרוס
45 Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.45 ויפגע פילפוס את נתנאל ויאמר אליו מצאנו אתו אשר כתב משה בספר התורה והנביאים את ישוע בן יוסף מנצרת
46 Et dixit ei Nathanaël : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : Veni et vide.46 ויאמר אליו נתנאל המנצרת תצא לנו טובה ויאמר אליו בא וראה
47 Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est.47 וירא ישוע את נתנאל בא לקראתו ויאמר עליו הנה באמת בן ישראל אשר אין בו רמיה
48 Dicit ei Nathanaël : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.48 ויאמר אליו נתנאל מאין ידעתני ויען ישוע ויאמר לו בטרם קרא לך פילפוס בהיותך תחת התאנה אנכי ראיתיך
49 Respondit ei Nathanaël, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.49 ויען נתנאל ויאמר אליו רבי אתה בן אלהים אתה הוא מלך ישראל
50 Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis ; majus his videbis.50 ויען ישוע ויאמר אליו על אמרי לך כי תחת התאנה ראיתיך האמנת הנה גדלות מאלה תראה
51 Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.51 ויאמר אליו אמן אמן אני אמר לכם מעתה תראו השמים נפתחים ומלאכי אלהים עלים וירדים על בן אלהים