Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Lucas 10


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos : et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.1 Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illosbinos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
2 Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.2 Etdicebat illis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergoDominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
3 Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.3 Ite; ecce ego mitto vossicut agnos inter lupos.
4 Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.4 Nolite portare sacculum neque peram neque calceamentaet neminem per viam salutaveritis.
5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui :5 In quamcumque domum intraveritis, primumdicite: “Pax huic domui”.
6 et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur.6 Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet superillam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur.
7 In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.7 In eadem autem domo maneteedentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercedesua. Nolite transire de domo in domum.
8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis :8 Et in quamcumque civitatemintraveritis, et susceperint vos, manducate, quae apponuntur vobis,
9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei.9 et curateinfirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: “Appropinquavit in vos regnum Dei”.
10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite :10 In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes inplateas eius dicite:
11 Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.11 “Etiam pulverem, qui adhaesit nobis ad pedes decivitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavitregnum Dei”.
12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
12 Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illicivitati.
13 Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.13 Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidonefactae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cineresedentes paeniterent.
14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicioquam vobis.
15 Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.15 Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque ad infernumdemergeris!
16 Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.
16 Qui vos audit, me audit; et, qui vos spernit, me spernit; qui autem mespernit, spernit eum, qui me misit ”.
17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: “ Domine, etiamdaemonia subiciuntur nobis in nomine tuo! ”.
18 Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.18 Et ait illis: “ VidebamSatanam sicut fulgur de caelo cadentem.
19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit.19 Ecce dedi vobis potestatem calcandisupra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobisnocebit.
20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.
20 Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur;gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis ”.
21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit : Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater : quoniam sic placuit ante te.21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “ Confiteor tibi, Pater,Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus etrevelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te.
22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.22 Omnia mihitradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sitPater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ”.
23 Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quæ vos videtis.23 Et conversus ad discipulos seorsum dixit: “ Beati oculi, qui vident, quaevidetis.
24 Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.
24 Dico enim vobis: Multi prophetae et reges voluerunt videre, quae vosvidetis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt ”.
25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ?25 Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: “ Magister,quid faciendo vitam aeternam possidebo? ”.
26 At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ?26 At ille dixit ad eum: “ InLege quid scriptum est? Quomodo legis? ”.
27 Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum.27 Ille autem respondens dixit: “Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibusviribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ”.
28 Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives.
28 Dixitque illi: “ Recte respondisti; hoc fac et vives ”.
29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ?29 Ille autem,volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: “ Et quis est meus proximus? ”.
30 Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto.30 Suscipiens autem Iesus dixit: “ Homo quidam descendebat ab Ierusalem inIericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagisimpositis, abierunt, semivivo relicto.
31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo præterivit.31 Accidit autem, ut sacerdos quidamdescenderet eadem via et, viso illo, praeterivit;
32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.32 similiter et Levita, cumesset secus locum et videret eum, pertransiit.
33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est.33 Samaritanus autem quidam iterfaciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est,
34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.34 et appropiansalligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentumsuum duxit in stabulum et curam eius egit.
35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.35 Et altera die protulit duosdenarios et dedit stabulario et ait: “Curam illius habe, et, quodcumquesupererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi”.
36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones ?36 Quis horum trium videturtibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? ”.
37 At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter.
37 At ille dixit: “Qui fecit misericordiam in illum ”. Et ait illi Iesus: “ Vade et tu facsimiliter ”.
38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum : et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,38 Cum autem irent, ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quaedam Marthanomine excepit illum.
39 et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.39 Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedenssecus pedes Domini audiebat verbum illius.
40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium : quæ stetit, et ait : Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare ? dic ergo illi ut me adjuvet.40 Martha autem satagebat circafrequens ministerium; quae stetit et ait: “ Domine, non est tibi curae quodsoror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet ”.
41 Et respondens dixit illi Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,41 Etrespondens dixit illi Dominus: “ Martha, Martha, sollicita es et turbaris ergaplurima,
42 porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.42 porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quaenon auferetur ab ea ”.