Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Lucas 10


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos : et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.1 ואחרי כן הבדיל האדון עוד שבעים אחרים וישלחם לפניו שנים שנים אל כל עיר ומקום אשר בקש לבוא שמה
2 Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.2 ויאמר להם הן הקציר רב והפעלים מעטים לכן התחננו אל אדון הקציר וישלח פעלים לקצירו
3 Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.3 לכו נא הנני שלח אתכם ככבשים בין הזאבים
4 Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.4 אל תשאו כיס ולא תרמיל ולא נעלים ואל תשאלו לשלום איש בדרך
5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui :5 ולכל בית אשר תבאו שם אמרו בראשונה שלום לבית הזה
6 et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur.6 והיה כי יהיה שם בן שלום ונח עליו שלומכם ואם לא אליכם ישוב
7 In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.7 ובבית ההוא תשבו ותאכלו ותשתו משלהם כי שוה הפועל בשכרו אל תסעו מבית לבית
8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis :8 וכל עיר אשר תבאו בה וקבלו אתכם אכלו שם את אשר ישימו לפניכם
9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei.9 ורפאו את החולים אשר בקרבה ואמרו להם קרבה אליכם מלכות האלהים
10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite :10 וכל עיר אשר תבאו בה ולא יקבלו אתכם צאו לכם אל רחובותיה ואמרו
11 Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.11 אף את עפר עירכם הנדבק ברגלינו ננערהו לכם אך ידע תדעו כי קרבה אליכם מלכות האלהים
12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
12 אני אמר אלכים כי לסדום יקל ביום ההוא מן העיר ההיא
13 Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.13 אוי לך כורזין אוי לך בית צידה כי הגבורות אשר נעשו בקרבכן אלו נעשו בצור ובצידון הלא כבר ישבו בשק ואפר ושבו
14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.14 אכן לצור וצידון יקל בדין מכם
15 Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.15 ואת כפר נחום אשר עד השמים התרוממת אל שאול תורדי
16 Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.
16 השומע אליכם אלי הוא שומע והבוזה אתכם אותי הוא בוזה והבוזה אותי הוא בוזה את אשר שלחני
17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.17 וישובו השבעים בשמחה ויאמרו אדנינו גם השדים נכנעים לנו בשמך
18 Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.18 ויאמר אליהם ראיתי את השטן נפל כברק מן השמים
19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit.19 הנה השלטתי אתכם לדרך על נחשים ועקרבים ועל כל גבורת האיב וכל דבר לא יזיק לכם
20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.
20 אך בזאת אל תשמחו כי נכנעים לכם הרוחות כי אם שמחו על אשר נכתבו שמותיכם בשמים
21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit : Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater : quoniam sic placuit ante te.21 בשעה ההיא עלץ ישוע ברוח ויאמר אודך האב אדון השמים והארץ כי הסתרת את אלה מן החכמים והנבונים וגליתם לעללים הן אבי כי כן היה רצון מלפניך
22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.22 הכל נמסר לי מאת אבי ואין יודע מי הוא הבן בלתי האב ומי הוא האב בלתי הבן ואשר יחפץ הבן לגלותו לו
23 Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quæ vos videtis.23 ויפן אל תלמידיו לבדם ויאמר אשרי העינים הראות את אשר אתם ראים
24 Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.
24 כי אני אמר לכם נביאים ומלכים רבים חפצו לראות את אשר אתם ראים ולא ראו ולשמע את אשר אתם שמעים ולא שמעו
25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ?25 והנה אחד מבעלי התורה קם לנסותו ויאמר מורה מה אעשה ואירש חיי עולם
26 At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ?26 ויאמר אליו מה כתוב בתורה ואיך אתה קורא
27 Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum.27 ויען ויאמר ואהבת את יהוה אלהיך בכל לבבך ובכל נפשך ובכל מאדך ובכל מדעך ואת רעך כמוך
28 Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives.
28 ויאמר אליו כן השיבות עשה זאת וחיה
29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ?29 והוא חפץ להצטדק ויאמר אל ישוע ומי הוא רעי
30 Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto.30 ויען ישוע ויאמר איש אחד ירד מירושלים ליריחו ונפל בידי שדדים והם הפשיטהו וגם פצעהו ויעזבו אותו בין חיים למות וילכו להם
31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo præterivit.31 ויקר המקרה כי ירד כהן אחד בדרך ההוא וירא אתו ויעבר מעליו
32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.32 וכן גם איש לוי פגע במקום ויגש וירא אתו ויעבר מעליו
33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est.33 ואיש שמרוני הלך בדרך ויבא עליו וירא אתו ויהמו רחמיו
34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.34 ויגש אליו ויחבש את פצעיו ויסוכם בשמן ויין ויעלהו על בהמתו ויוליכהו אל המלון ויכלכלהו
35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.35 ולמחרת בנסעו הוציא שני דינרים ויתנם לבעל המלון ויאמר כלכל אותו ואת אשר תוסיף עוד להוציא עליו אני בשובי אשלמנו לך
36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones ?36 ועתה מי מאלה השלשה היה בעיניך הרע לנפל בידי השדדים
37 At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter.
37 ויאמר העשה עמו את החסד ויאמר אליו ישוע לך ועשה כן גם אתה
38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum : et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,38 ויהי בנסעם ויבא אל כפר אחד ואשה אחת ושמה מרתא אספה אותו אל ביתה
39 et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.39 ולה היתה אחות ושמה מרים אשר ישבה לרגלי ישוע לשמע אל דברו
40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium : quæ stetit, et ait : Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare ? dic ergo illi ut me adjuvet.40 ומרתא יגעה ברב שרותה ותגש ותאמר הלא תשים על לבך אדני אשר אחותי עזבתני לשרת לבדי אמר נא אליה ותעזר לי
41 Et respondens dixit illi Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,41 ויען ישוע ויאמר לה מרתא מרתא את דאגת ומבהלת על הרבה
42 porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.42 אבל אחת היא מן הצרך ומרים בחרה לה החלק הטוב אשר לא יקח ממנה